Caeliscalpium
E Vicipaedia
Turris Khalifa (rubro colore depicta), omnium caeliscapiorum altissima. Turris Tapei 101 aequa altitudine est ac Turris Willis (in medio), sed altior quam Turris Londiniensis (a sinistra).
Caeliscalpium[1] est aedificium turritum magnae altitudinis ad hominum habitationem aptum, quod super alia aedificia circumiacentia eminet. Aedificium qua condicione caeliscalpium sit, non potest certa mensura altitudinis definiri, nam prospectus urbis[2] loquendique mores incolarum magni momenti sunt. Alii non minus 80 metra, alii non minus 100 metra in altitudinem dicunt esse debere aedificium, ut caeliscalpii nomine ornetur. Qui caeliscalpium contignationum numero definire volunt, modum plus duodecim tabulatorum statuunt.
Caeliscalpia saepe ad oeconomicam potentiam extollendam eriguntur.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad caeliscalpium spectant. |
Notae [recensere]
| Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |