Sebastopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Севастополь
Despectus Sebastopolis
Despectus Sebastopolis
Vexillum Sebastopolis Insigne Sebastopolis
Vexillum Insigne


Situs
Crimea-sevastopol-orthographic-projection2.svg
Res politicae
Natio Russia/Ucraina
Condita 1783
Gubernator Sergius Menjajlo (locum tenens)
Res geographicae
Numerus incolarum 2013
 - Spissitudo
 - Tractus metropolitanus
344 479
1972 incolae/km²
386 003
Altitudo 50 m
Situs interretialis: http://sev.gov.ua/

Sebastopolis[1] seu Sevastopolis [2] (Russice et Ucrainice Севастополь, tr. Sevastopol' , e Graeco Σεβαστούπολις, i.e. 'veneranda urbs'; Tatarice Crimense Aqyar) est urbs et portus ad Mare Nigrum (Pontum Euxinum), in parte meridie-occidentali paeninsulae Crimaeae (Chersonesus Tauricae) sita. Paeninsulae illius urbs maxima est, circa 380 milia incolarum habens (quorum plus quam 70% Russi et circa 20% Ucraini sunt).

Sebastopolis est magni valoris sedes classis militaris Russicae, et a mense Martio anni 2014 de facto ad Foederationem Russicam pertinet. Adiunctio Sebastopolis totiusque Crimaeae ad Russiam ab Ucraina multisque aliis civitatibus ut illegalis aestimatur. In Foederatione Russica Sebastopolis est urbs dignitatis foederalis, in Districtum Foederalem Crimensem inclusa. De iure Ucrainica tamen urbs status specialis Ucrainae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Monumentum navibus, tempore Belli Crimeani Sebastopoli inundatibus

Loco hodiernae Sebastopolis saeculo sexto a.C.n. Graeci condiderunt coloniam nomine Chersonesus (Graece Χερσόνησος, i.e. 'paeninsula'), seu plenius Chersonesus Taurica, quae ad saeculum quindecimum exsistebat. Dein prope ruinas urbis antiquae exsistebat oppidum, quod Achtiar vocabatur. Postquam Crimaea facta fuit pars Russiae, imperatrix Catharina II anno 1783 arcem loco oppidi illius construere iussit, quae arx nominata est 'Sebastopolis', seu vulgo 'Sevastopol'.

Sebastopolis urbs facta est portus principalis militaris Russicus in Mare Nigro. Gloriam meruit tempore Belli Crimaeani, defensionis suae heroicae causa. Et inter Bellum Orbis Terrarum II acriter de urbe certatum est, cum Germani castellum diu oppugnabant et die 1 Iulii 1942 tandem expugnabant. Die 9 Maii 1944 Sebastopolis liberata est a copiis Sovieticis. Anno 1965 ornata est titulo urbis-herois.

Ab anno 1957 Balaclava oppidum pars urbis Sebastopolis est. Ab eodem anno Inceromania etiam pars Sebastopolis fuit, anno 1976 denuo urbs separata facta, sed nunc consilio urbis Sebastopolitano subordinata.

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sebastopolin spectant.