Bellum Magnum Patrium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bellum Magnum Patrium [1] (Russice: Великая Отечественная война, Velikaja Otečestvennaja vojna), quod annis 19411945 durabat, erat bellum Unionis Sovieticae (cui Iosephus Stalin summo cum imperio praefuit) contra Germaniam (ab Adolpho Hitler ductam) et pars gravissima secundi belli mundani. Tempore belli illius socii Unionis Sovieticae fuere Britanniarum Regnum et Civitates Foederatae Americae, socii Germaniae fuere Hungaria, Italia, Romania, Finnia, Slovacia, et Croatia.

Cursus belli[recensere | fontem recensere]

Die 22 mensis Iunii anno 1941 Germania sine promulgatione belli Unionem Sovieticam invasit et initio prospere bellabat—Rutheniam Albam, Ucrainam, Lituaniam, Lettoniam, Estoniam partemque territorii Russiae occupavit (copiae hostiles Leninopolem in obsidione habuerunt, Moscuam fere adeptae fuere, ad Caucasum et ad Rham pervenerunt).

Die 19 mensis Novembris anno 1942 efficacis successio copiarum Unionis Sovieticae incepit. Mense Ianuario anno 1943 perrupta est obsidio Leninopolis (annum post finita). Initio Februarii anno illo URSS expediit victoriam in pugna Stalingradensi (17 Iulii 19422 Februarii 1943). In pugna Curscensi, quae ab 5 Iulii ad 23 Augusti anno 1943 durabat, exercitus Sovieticus etiam vicit et plane superioritatem suam firmavit. Socii Unionis Sovieticae mense Iunio anno 1944 "Frontem Secundam" contra Germaniam in Francia boreali invenerunt. Ad extremum anni 1944 territoria URSS parsque borealis Norvegiae ex occupatione Germaniae liberata sunt, socii Germaniae concesserunt et contra Germaniam bellare commiserunt.

A mense Ianuario ad mensem Aprilem anno 1945 copiae Sovieticae Poloniam et partem Austriae (cum Vindobona) liberaverunt, partem Germaniae occupaverunt (e.g., 9 Aprilis Regiomontium urbs, magnum castrum germanicae Borussiae orientalis, se dedit). Die Die 2 mensis Maii exercitus Unionis Soveticae Berolinum, metropolem Germaniae, cepit.

Die 8 mensis Maii Germania concessit: sic est finis Belli Magni Patrii (etiam finis est secundi belli mundani in Europa).

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Russico-Latinum

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum (Russice) – Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5
  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Magnum Patrium spectant.