Nicolaus Basov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Basov
Николай Басов
Nicolaus Basov
Natus 14 Decembris 1922
in vico Usman', qui nunc est urbs regionis Lipetscensis Russiae
Obiit 1 Iulii 2001
Moscuae

Nicolaus Gennadii filius Basov (Russice Николай Геннадиевич Басов, Nikolaj Gennadievič Basov; natus in Usman' die 14 Decembris 1922, Moscuae mortuus die 1 Iulii 2001) fuit physicus Russicus Sovieticus. Anno 1964 Nobelianum Physicae Praemium una cum Carolo H. Townes et Alexandro Prochorov abstulit.

Nicolaus Basov ut assistens medici in Bello Magno Patrio participavit. Post finem belli factus est studens Instituti Ingeniario-Physici Moscuensis, ubi studium complevit anno 1950. Anno 1953 dissertationem pro gradu candidati, et anno 1956 dissertationem pro gradu doctoris defensit. Ab anno 1948 Basov laborabat in Instituto Physico Academiae Scientiarum URSS. Annis 19581972 vicarius praefecti, et annis 19731989 praefectus instituti ellius erat. Anno 1962 socius correspondens, et anno 1966 academicus Academiae Scientiarum URSS electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Basov spectant.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!