Latinitas nondum censa

Nicolaus Semënov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Semënov (ad dextram) et Kapica. Boris Kustodiev anno 1921 pinxit

Nicolaus Nicolai filius Semënov (Russice Николай Николаевич Семёнов, Nikolaj Nikolaevič Semënov; natus Saratoviae 15 Aprilis 1896 , mortuus Moscuae 25 Septembris 1986) fuit physicus et chemicus Russicus Sovieticus, unus e conditoribus physicae chemicae.

Nicolaus Semënov annis 19131917 in facultate physico-mathematica Universitatis Petropolitanae educabatur. Annis 19181922 Tomsci in Universitate Tomscensi et in Universitate Technologica Tomscensi docebat. Ab anno 1920 Petropoli favebat operi scientifico, in Instituto Physico-Technico Roentgenologico et ab anno 1928 etiam in Instituto Polytechnico Leninopolitano laborabat. Anno 1931 Semënov condidit Institutum Physicae Chemicae Academiae Scientiarum (nonnullos annos post Moscuam translatum), et praefectus instituti ellius mansit ad finem vitae suae. Anno 1929 socius correspondens et anno 1932 academicus Academiae Scientiarum URSS electus est. Ab anno 1944 Semënov in Universitate Publica Moscuensi docebat. Anno 1946 cum Petro Kapica Institutum Physico-Technicum Moscuensem condidit.

Semënov annis 1941 et 1949 Praemio Staliniano, anno 1976 Praemio Leniniano, annis 1966 et 1976 titulo Herois Laboris Socialistici ornatus est. Anno 1958 electus est socius alienigenus Regalis Societatis Londiniensis. Anno 1956 Praemium Nobelianum Chemiae una cum Cyrillo Hinshelwood abstulit.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!