Latinitas inspicienda

Alexander Griboedov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Griboedov
Александр Грибоедов
Alexander Griboedov
Natus 15 Ianuarii 1795 aut 1790
Moscuae
Obiit 11 Februarii 1829
Teherani

Alexander Sergii filius Griboedov (Russice Александр Сергеевич Грибоедов, tr. Aleksandr Sergeevič Griboedov; natus 15 Ianuarii 1795 aut 1790, caesus 11 Februarii 1829) erat scriptor scaenicus Russicus (cuius magnum opus est comoedia Dolor de mente), qui munus diplomaticum sustenabat, etiam se ad musicam applicavit (notae sunt duae saltationes Vindobonenses, quas creavit).

Biographia[recensere | fontem recensere]

Alexander Griboedov natus est Moscuae, in familia nobili, 4 Ianuarii (15 Ianuarii Calendarii Gregoriani) possibile anno 1795 (aut, ut certi putant, anno 1790). Anno 1806 factus est studens Universitatis Moscuensis. Anno 1810 complevit studium suum in facultatibus artium elegantium et iuridica universitatis illius, dein in facultate physico-mathematica studebat. Tempore studii, anno 1809, scripsit comoediam de pugna inter professores Russicos et Germanicos in Universitate Moscuensi.

Anno 1812, post initium Belli Patrii, Griboedov voluntarie militiam cepit, sed in pugnis non participavit. Anno 1815 publicata et inducta est eius comoedia Coniuges iuvenes («Молодые супруги»). Ab mense Martio anno 1816 Griboedov erat in dimissione, Petropoli colebat.

Anno 1817 Alexander Griboedov in Collegia rerum extranearum sustenavit munus. Illo tempore cum scriptoribus actoribusque celeberrimis communicabat. Coauctores habens, comoedias Sua familia («Своя семья») et Studens («Студент») scripsit.

Anno 1818 Griboedov factus est secretarius missionis Russicae, metropoli Iraniae locatae. Ab anno 1822 Tripheli in urbe sicut ad artem diplomaticam applicans secretarius administratoris primarii Georgiae (quae tunc erat pars Imperii Russici) – generalis nomine Alexius Ermolov.

Tripheli Griboedov scribere incepit comoediam suam satyricam vocabulo Dolor de mente («Горе от ума»), anno 1824 Petropoli completam et mala societatis in risum vertentem. Comoedia illa, cuius textus completus ad annum 1862 non publicabatur (tamen in manuscriptis divulgabatur), in dicendi disceptationem violentem vocavit et ad annum 1831 non inductabatur.

Anno 1825 Alexander Griboedov in Caucasum rediit. Mense Decembri anno illo Petropoli accidit rebellio contra autocratoriam, quae suppressata est. Griboedov, cuius amici fuere multi ducum rebellionis illius, arrestatus est mense Ianuario anno 1826, accusationis de participatione in praeparatione coniurationis illius contra monarchiam causa. Culpa eius non testata, Griboedov liberatus est mense Iunio eodem anno.

Mense Septembri anno 1826 Triphelim regressus, activitatem suam diplomaticam continuavit. Ab anno 1827 ad relationes cum Imperio Ottomanico et Irania applicatus est. Annis 1826 – 1827 Griboedov creabat tragoediam romanticam nomine Nox Georgiana («Грузинская ночь»), instituta imperii feudalia damnantem. (Tragoedia illa non completa, anno 1859 primo publicata est.) Post finem belli inter Russiam et Iraniam, quod annis 1826 – 1828 durabat, Griboedov in elaboratione pacis foedi (qui Russiae expediit) active participavit.

Mense Aprili anno 1828 Alexander Griboedov assignatus est legatus Imperii Russici in Irania (quod officium sicut exsilium aestimavit). In via ad locum muneris novum, nonnullos menses in Georgia colebat et ibi filiam amici sui, poetae Georgiani, uxorem ducit.

In Irania Griboedov poscebat respectum ad Russiam eius rogationesque. 11 Februarii anno 1829 vulgus fanaticus, ab adversariis pacis cum Russia stimulatus, legationem Russicam Teherani (metropoli Iraniae) appugnavit. Huius agressurae causa, Alexander Griboedov caesus est (et successit tumulo terrae Tripheli).

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
  • Historia patria: encyclopaedia, volumen primum = Отечественная история: энциклопедия: в 5 т.: / т. 1: А – Д/ Редкол.: В.Л. Янин (гл. ред.) и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 1994. – ISBN 5-85270-049-5, ISBN 5-85270-076-2 (т. 1) (Russice)