Susdalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Susdaliae

Susdalia[1] seu Susdala[2] (Russice Суздаль, tr. Suzdal' ) est urbs in regione Volodimiriensi Russiae. Circa 11 milia hominum Susdaliam incolunt. In urbe multa monumenta historica architecturae locata sunt. Susdalia est museum atque valens sedes turismi.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum Nativitatis Dei Genetricis, Susdaliae situm

Susdalia antiqua est urbs, annus eius mentionis primae in chronica est 1024. Saeculo duodecimo fuit metropolis ducatus Rostoviae et Susdaliae, qui in Ruthenia euroboreali (in interamnio Rhae et Occae) exsistebat, et dein facta est pars ducatus Volodimiriae et Susdaliae. A saeculo tredecimo Susdalia fuit metropolis ducatus Susdaliensis sui iuris. iuris. Anno 1238 expugnata est a Mogolo-Tartaris. Saeculo quarto decimo Susdala erat caput ducatus Susdaliae et Novogardiae Inferioris. Anno 1392 adiuncta est a magno ducatu Moscoviensi.

Fons[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scherer Tabellae geographicae, p. 176
  2. Ferrarii Novum lexicon geographicum, p. 415

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Susdaliam spectant.