Tycho (patriarcha Moscuensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Tycho, undecimus Patriarcha Moscuensis et totius Russiae.

Sanctus Tycho (Russice Тихон, tr. Tichon), nomine saeculari Basilius Ioannis filius Bellavin (Russice Василий Иванович Беллавин, tr. Vasilij Ivanovič Bellavin; natus die 31 Ianuarii 1865 in vico Klin prope Toropetiam, mortuus 7 Aprilis 1925 Moscuae), fuit undecimus patriarcha Moscuensis et totius Russiae (die 18 Novembris anno 1917 electus et die 4 Decembris eodem anno inthronizatus). Factus est primus patriarcha Ecclesiae Orthodoxae Russicae post restaurationem patriarchatus in ecclesia illa. Fuit Ecclesiae Orthodoxae Russicae caput annis primis potestatis Sovieticae (quae ecclesiam e civitate separavit et contra potestatem religionis stabat). Canonizatus est anno 1989.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tychonem, patriarcham Moscuensem, spectant.


Antecessor:
Periodus Sancti Synodi ut ecclesiae capitis
Patriarcha Moscuensis et totius Russiae
1917-1925
Successor:
Sergius


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!