Leo Ščerba
Leo Vladimiri filius Ščerba (Russice Лев Владимирович Щерба, tr. Lev Vladimirovič Ščerba; 3 Martii 1880 – 26 Decembris 1944) erat linguista Russicus et Sovieticus, socius Academiae Scientiarum URSS, qui ad evolutionem psycholinguisticae, lexicographiae et phonologiae multo contribuit, unus e creatoribus theoriae phonematis est.
Biographia [recensere]
Leo Ščerba, die 3 Martii (20 Februarii secundum Calendarium Iulianum) anno 1880 Petropoli natus, dein Kioviae colebat, ubi studia in gymnasio complevit, et anno 1898 in Universitatem Kioviensem iniit. Anno 1899 cum parentibus suis Petropolim rediit, factus est studens facultatis historico-philologicae Universitatis Petropolitanae, ubi fuit discipulus Ioannis Baudouin de Courtenay. Anno 1903 studia sua in Universitate Petropolitana complevit, et annis 1906–1908 peregre colebat, Lipsiae, Lutetiae et Pragae grammaticae, linguisticae diachronicae atque phoneticae studens.
Anno 1909 Ščerba factus est 'privatim docens' Universitatis Petropolitanae et laboratorium phoneticae experimentalis (quod nunc in eius honorem vocatur) ibi condidit. Anno 1912 dissertationem de vocalibus linguae Russicae pro gradu magistris, et anno 1915 dissertationem de dialecto linguae Sorabicae pro gradu doctoris defensit. Ab anno 1916 professor cathedrae linguisticae comparativae Universitatis Petropolitanae fuit. Anno 1924 socius correspondens, et anno 1943 academicus Academiae Scientiarum URSS electus est.
Ab anno 1941 Moscuae colebat, ibi die 26 Decembris 1944 obiit.