Mare Moscoviense

E Vicipaedia
Mare Moscoviense in laeva parte imaginis

Mare Moscoviense (27°17′ N; 148°07′ E; diam. 275,57 chm) est mare alterius lateris Lunae, cuius nomen anno 1961 decretum est. Praecipue e basalta consistere censetur. Aevo Nectario depositum est, id est inter 3 920 000 000 et 3 850 000 000 annorum ante praesentem. Kaguya satelles monstravit sub mari Moscoviensi corticem Lunae tenuissimam esse (paene 0 m sub 600 m lavae). Titov crater in parte maris septenrionalis situs est.

Duo maria in Lunae latere altero sita sunt; secundum est Mare Ingenii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Data astronomica: "3682" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature.

Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!