Rutheni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rutheni (Ruteni, Rhuteni) est nomen gentis, fere pro significatione Slavorum orientalium (in qua notione et Russi) adhibetur.

In antiquitate una gentium Galliae nomine Rutheni appellabatur [1].

Saeculis mediaevalibus hoc verbum, item Ruteni vel Rhuteni scribebatur, factum est nomen Latinum populi Rutheniae (quae etiam nomine Russia vocabatur) et in usu erat pro denotatione Slavorum orientalium orthodoxorum (in quo sensu idem verbo Russi utebantur). E.g., Sigismundus de Herberstein in Rerum Moscoviticarum Commentariis (anno 1556 publicatis) scripsit: “...Populi omnes qui lingua Slavonica utuntur, ritum ac fidem Christi Graecorum more sequuntur, gentiliter Russi, Latine Rhuteni appellati, ad tantam multitudinem excreverunt, ut omnes intermedias gentes aut expulerint, aut in suum vivendi morem pertraxerint: adeo ut omnes nunc uno & communi vocabulo Rhuteni dicantur” [2]. In Lexico Universali Iohannis Hofmanni (anno 1698 publicato) scriptum est: “...Omnes itaque populi, qui linguâ Sclavonicâ utuntur, atque ritum et fidem Christi, Graecorum more, sequuntur, communi vocabulô Russi, seu Rutheni appellantur.” [3].

Ab saeculo XVI verbum Rutheni seu Russi ut plurimum Slavos illos orientales, qui in Polonia et Magno Ducatu Lituaniae habitabant (ancestores hodiernorum Ucrainorum et Ruthenorum Alborum), denotabat [4]. Gens illa, quae nunc Russi appellatur, tunc saepe nominibus Moscovitae et Mosci (Moschi) vocabatur. E.g., Mathias de Miechow in Tractato de duabus Sarmatiis[5] (anno 1518 primo in lucem edito) de Rutenis et Moscovitis sicut de diversis gentibus Slavicis scripsit: “...Sunt regiones Russorum seu Rutenorum, Lithuanorum, Moskorum et eis adiacentes, ab occidente flumine Vislae et ab oriente Tanai inclusae”; “Collige quinto, quod linguagium Slauorum amplissimum est et diffusum, plurimas terras et provincias possidens, veluti sunt Serui, Misii, Rasci seu Bulgari et Bosnenses, Thurco hac tempestate subiugati; veluti sunt Dalmatae, Croatae, Pannonii, Slaui, Carni, Bohemi, Moraui, Slesitae, Poloni Maiores et Minores, Mazouitae, Pomerani, Cassubitae, Sarbi, Ruteni, Moskouitae.” (Vir ille tamen non solum Slavos orientales Poloniae et Magni Ducatus Lituaniae nomine Ruteni vocat: “...In Nowygrod, in Pleskouia, in Smolensko et in meridiem usque post Kiow Ruteni sunt omnes et Ruthenicum seu Slauonicum loquuntur ritumque Graecorum observant et obedientiam Constantinopolitano patriarchae praestant.”; “Accipiat quarto in Moskouia unam linguam et unum sermonem fore, scilicet Rutenicum seu Slauonicum in omnibus satrapiis et principatibus, sicque etiam Ohulci et qui in Viatka degunt Ruteni sunt et Rutenicum loquuntur, unamque sectam et religionem instar Graecorum tenent, omnesque wladicae, id est episcopi, qui plurimi sunt, patriarchae Constantinopolitano subsunt et confirmationem ab ipso postulantes obedientiam promittunt.”)

Rusyni (русини) Ucrainae occidentalis (qui sicut pars gentis Ucrainorum aut separata gens Slavica orientalis aestimantur) etiam nomine Rutheni appellantur [4].

Nunc verbum "Rutheni" in lingua Latina sicut nomen Russorum, gentis plurimae Foederationis Russicae, in usu esse potest [6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pagina Rutheni ex Lexico Universali I. Hofmanni
  2. S. de Herberstein. Rerum Moscoviticarum Commentarii
  3. Pagina Russia ex Lexico Universali I. Hofmanni
  4. 4.0 4.1 Pagina Ruthenians ex Encyclopaedia of Ukraine (Anglice)
  5. M. de Miechow Tractatus de duabus Sarmatiis
  6. А.В. Подосинов, А.М. Белов. LINGUA LATINA. Русско-латинский словарь. – М.: Флинта: Наука, 2000. – ISBN 5-89349-259-5 (Флинта), ISBN 5-02-022548-7 (Наука)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]