Casanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Casani

Casanum,[1] Kazanum,[1] Casania,[2] seu Casan[3] vel Cazan,[3] vulgo Kazan (Tatarice Казан, Qazan; Russice Казань, Kazan' ), est caput Tatarstaniae, autonomae Foederationis Russicae reipublicae, ad flumen Rham situm. Plus quam decies centena milia incolarum habet.

Casanum est valens industriae (ut plurimum, constructionis machinarum), commerciae, scientiae et culturae sedes (hac in urbe sunt quaedam universitates studiorum, et nonnulla theatra et musea). Stationem ferriviarum, portum et aeriportum habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Casanum conditum est anno 1005 sicut castrum Bulgariae Regni. Anno 1177, primo commemoratum est in annalibus Ruthenicis. Saeculis tertio decimo et quarto decimo erat valens mercaturae et politicae Ordae Aureae sedes. Anno 1438, urbs facta est caput regni sui iuris. Anno 1552, Casano a copiis tzaris Moscoviensis Ioannis IV expugnato, regnum Casanense factum est pars regni Russici. Anno 1708, urbs facta est metropolis gubernii. Ab anno 1920, ea fuit metropolis Tataricae Autonomae Rei Publicae Sovieticae Socialisticae (partis Russicae SFSR). Ab anno 1990, est metropolis Rei Publicae Tatarstaniae Foederationis Russicae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Casanum spectant.