Basilius Perov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilius Perov
Василий Перов
Basilius Perov
Natus 2 aut 4 Ianuarii 1834
Tobolii
Obiit 10 Iunii 1882
in vico Kuz'minki (nunc pars Moscuae

Basilius Gregorii filius Perov (Russice: Василий Григорьевич Перов, tr. Vasilij Grigor'evič Perov; natus 2 aut 4 Ianuarii 1834, mortuus 10 Iunii 1882) fuit pictor Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Basilius, filius spurius baronis Gregorii Kridener, natus est Tobolii 21 aut 23 Decembris 1833 (2 seu 4 Ianuarii 1834 Calendarii Gregoriani). In pueritia datus est cognomen Perov, de verbo pero quod Russice pennam significat, suae ingenionis fabre penna scribere causa. Annis 18461849 in Schola picturae Arsamasensi (cuius conditor et praefectus erat pictor paedagogusque Alexander Stupin) et annis 18531861 in Schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi studebat.

B. Perov Supplicantium agmen rusticum in Pascha (1861)

Anno 1857 Basilius Perov primam picturam suam notabilem creavit. Initio decennii 187 delineavit seriem picturarum, mala societatis coarguentium, e.g.: Supplicantium agmen rusticum in Pascha («Сельский крестный ход на Пасхе», 1861), Oratio sacra in vico («Проповедь в селе», 1861), Sorbitio theae in Mytišči («Чаепитие в Мытищах», 1862). Annis 18621869 Perov stipendium Academiae Artium Russicae capebat. Mense Decembri anno 1862 vectus est Lutetiam (in qua urbe nonnullas picturas creavit), anno 1864 Moscuam rediit. Dimidio secundo decennii 187 pinxit imagines, ad homines miseres misericordia plenas: Suprema officia («Проводы покойника», 1865), Submersa («Утопленница», 1867), Caupona ultima prope custodiam («Последний кабак у заставы», 1868), etc. Anno 1869 Perov factus est unus fundatorum Associationis exhibitionium artificiosarum vectantium (Russice Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur), cuius membrum erat ad annum 1877.

B. Perov Venatores in mora (1871)

Initio decennii 188 pictor ille delineavit seriem effigiarum virorum culturae Russicae emeritorum: Alexandri Ostrovskij, Vladimiri Dahl, Theodori Dostoevskij, etc. Decennio illo Perov ut plurimum eventa vitae cotidianae delineabat in picturis suis, e.g.: Venatores in mora («Охотники на привале», 1871), Piscator («Рыболов», 1871), etc. Etiam se ad picturam historicam applicavit.

Ab anno 1871 Perov in Schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi docebat.

Basilius Perov mortuus est 29 Maii (10 Iunii Calendarii Gregoriani) anno 1882 in vico Kuz'minki (qui nunc est pars urbis Moscuae), tuberculosis causa.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Perov spectant.