Alexander Bogdanov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Bogdanov
Александр Богданов
Alexander Bogdanov
Natus 22 Augusti 1873
in Sokółka tunc gubernii Grodnensis Imperii Russici, nunc Poloniae
Obiit 7 Aprilis 1928
Moscuae

Alexander Alexandri filius Bogdanov (Russice Александр Александрович Богданов, tr. Aleksandr Aleksandrovič Bogdanov, vero nomine Малиновский, tr. Malinovskij; natus 22 Augusti 1873, mortuus 7 Aprilis 1928) erat medicus, oeconomus, philosophus, rerum politicarum peritus et rerum naturae investigator atque scriptor Russicus et Sovieticus.

Rerum novarum cupidus, Bogdanov annis 18961909 socius Factionis Social-Democraticae Operariae Russicae, bolsevicus erat. Ab anno 1911 se a rebus politicis removit, ad scientiam se applicavit. Unionem scientiarum socialium, biologicarum et physicarum ut systematum relationum et creationem 'tectologiae' (scientiae novae de structione generali) proposuit, nonnullas ideas cyberneticae futurae anticipavit. Anno 1926 condidit mundi primum instututum transfusionis sanguinis, cuius praefectus factus est. Mortuus est, experimenti sui causa.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!