Latinitas nondum censa

Rostovia ad Tanaim

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ростов-на-Дону
Vexillum Rostoviae ad Tanaim Insigne Rostoviae ad Tanaim
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1749
Res geographicae
Area
 - tota


348,5 km²

Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
1 109 800
3167 incolae/km²
Coordinata 47° 14′ 26″ Sept., 39° 42′ 38″ Ort.
Altitudo 50 m
Situs interretialis: http://www.rostov-gorod.ru

Rostovia ad Tanaim, vulgo Rostov-na-Donu (Russice Ростов-на-Дону), urbs est in Russia, metropolis eius regionis Rostoviensis et districtus foederalis Meridiani. Sita est ad Tanaim (Don) fluvium, circa 46 km ab influxu eius in Paludem Maeotidem. Circa 1100 milia incolarum (anno 2014) habet. Magna sedes administrationis, culturae, scientiae, educationis, industriae et transportationis meridiei Russiae Europaeae est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1749, secundum decretum Elisabethae, imperatricis Russicae, ad Tanaim prope ostium fluvii Temernik teloneum conditum est. Anno consequente eodem loco etiam portus et militum domicilium constructa sunt. Cum teloneum Temernikense factum est portus valens, annis 17601761 ibi constructa est arx, in honorem Sancti Demetrii, metropolitae Rostoviensis, nominata. Idcirco locus ille habitatus, qui urbs est ab anno 1807, nomen Rostoviae recepit. Ut cum urbe illa antiqua (nunc ad regionem Iaroslaviensem pertinenti) non fiat confusa, nunc officiale "Rostovia ad Tanaim" nominatur.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rostoviam ad Tanaim spectant.