Birminghamia
E Vicipaedia
Birminghamia (Anglice: Birmingham) est urbs magna et municipium metropolitanum in Angliae comitatu Mediterranea Occidentali (sed olim Warwicensi). Praeter Londinium abundantissima multitudine incolarum urbs est Angliae quorum numerus iuxta censum anni 2001 970,892 adstat. 'Urbs Altera' Regni Uniti habita, Birminghamia pars est conurbationis Mediterranearum Occidentalium cuius incolae 2,284,093 sunt, inclusis in finibus eius aliquot urbibus municipiisque vicinis videlicet Solihull, Wulfrunehantona et oppidis quibusdam Terrae Nigrae.
Tanta fuit fama hanc urbem fuisse locum natalem Revolutionis Industrialis ut Birminghamia 'Officina Mundi' atque 'Urbs Mille Commerciorum' vulgo diceretur.
[recensere] Aedificia nota
- Aedes cathedralis Sancti Philippi (Anglicana)
- Aedes cathedralis Sancti Ceaddae (Romana Catholica)
- Ecclesia Conceptionis Immaculatae (Romana Catholica) aliter dicta Oratorium Birmingamense, quae a Iohanne Henrico Cardinale Newman condita est.
[recensere] Bibliographia
- "Birmingham" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. Textus)
