Felix Dzierżyński

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Felix Dzierżyński
Feliks Dzierżyński; Феликс Дзержинский
Felix Dzierżyński
Natus 11 Septembris 1877
in Dzierżynowo
Obiit 20 Iulii 1926
Moscuae

Felix Edmundi filius Dzierżyński (Polonice: Feliks Dzierżyński; Russice: Феликс Эдмундович Дзержинский, Feliks Édmundovič Dzeržinskij; natus 11 Septembris 1877, mortuus 20 Iulii 1926) fuit particeps motus revolutionarii Polonici et Russici, dein rerum politicarum peritus Sovieticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Felix Dzierżyński natus est 11 Septembris (30 Augusti secundum Calendarium Iulianum) anno 1877 in praesio nomine Dzierżynowo (tunc in gubernio Vilnensi Imperii Russici et nunc in regione Minscensi Rutheniae Albae sito), in familia nobili.

Anno 1895, Vilnae in urbe, Dzierżyński factus est membrum organizationis social-democraticae Lituanicae. Anno 1896 studium suum in gymnasio cessavit, factus est revolutionarius professionalis. Anno 1897 Counae in urbe activitatem revolutionariam perfecit, acta diurna illegalia Polonice publicavit. Mense Iulio anno 1897 comprehensus, mense Augusto anno 1898 affectus est exsilio in gubernium Viatcense, sed annum post ex exsilio illo decurrit. Varsoviae in urbe participavit in restauratione organizationis social-democraticae. Mense Ianuario anno 1900 denuo comprehensus, mense Ianuario anno 1902 affectus est exsilio in Siberiam orientalem. Mense Iunio anno 1902 effugit et denuo Varsoviam venit. Mense Iulio anno 1903 Berolini electus est in regiminem principalem Social-democratiae Regni Polonici et Lituaniae, cuius membrum erat ab anno 1900. Felix Dzierżyński fuit participans activus revolutionis annorum 19051907 in Imperio Russico, anno 1905 fuit dux demonstrationis 1 Maii Varsoviae, in organizatione militari-revolutionaria Factionis Russicae Social-Democraticae Operariae laboravit. Mense Iulio anno 1905 Varsoviae comprehensus est, sed liberatus est, amnestiae gratia, mense Octobri eodem anno. Anno 1906 Dzierżyński factus est repraesentans Social-democratiae Regni Polonici et Lituaniae in Comitate Centrali Factionis Russicae Social-Democraticae Operariae. Mense Decembri anno illo comprehensus, anno 1907 absente electus est membrum Comitatis illius Centralis. Mense Maio anno 1907 Dzierżyński liberatus fuit e carcere, sed mense Aprili anno 1908 denuo comprehensus et mense Augusto missus est in Siberiam, ut ibi semper habitaret. Extremo anno 1909 peregre, in urbem Berolinum, fugit. Mense Ianuario anno 1910 missus est a factione in insulam Capri, pro curatione morbi sui. Mense Martio eodem anno Cracoviam venit. Annis 19101912 Felix Dzierżyński in organizationibus revolutionariis partis illius Poloniae, quae tunc in Imperio Russico erat. Mense Septembri 1912 denuo arrestatus, abditus est carceri Varsoviae. Mense Aprili anno 1914 damnatus est ergastulo, quam in urbe Orel contrivit. Anno 1916 denuo damnatus est ergastulo.

Anno 1917, Revolutionis Februariae in Imperio Russico gratia, Felix Dzierżyński liberatus est e carcere, Moscuae sito. Sine cunctatione in actionibus Factionis Russicae Social-Democraticae Operariae Bolsevicorum acriter participare incepit. A mense Augusto anni 1917 fuit membrum Comitatis Centralis et Secretariati factionis illius. Membrum comitatis militari-revolutionarii Petropolitani ab 29 Octobris (16 Octobris Calendarii Iuliani) anni 1917, Dzierżyński fuit unus ex moderatoribus Revolutionis Octobris, quae accidit die 7 Novembris (25 Octobris secundum Calendarium Iulianum) anno illo.

Die 20 Decembris (7 Decembris Calendarii Iuliani) anno 1917 Felix Dzierżyński, quem Vladimirus Lenin sicut candidatum proposuit, factus est praeses Comissionis Omnirussicae Extraordinariae (Russice: Всероссийская чрезвычайная комиссия, Vserossijskaja črezvyčajnaja komissija; abbreviatura: ВЧК, VČK), cuius opus declaratum fuit certatio contra inimicos revolutionis et occulta rei vastationem. Anno 1920, tempore belli inter Poloniam et Russiam Sovieticam, participavit in Comitate temporario revolutionario Poloniae, in urbe Białystok locato. Annis 19191923 Dzierżyński erat comissarius popularis rerum internarum. Ab die 27 Ianuarii anni 1921 fuit praeses Comissionis Vitae Infantium Emendandi. Die 14 Aprilis anno 1921 etiam factus est comissarius popularis viarum communicationis. Die 2 Februarii anno 1924 Felix Dzierżyński factus est praeses Sovieti Supremi Oeconomiae Nationalis (Russice: Высший Совет Народного Хозяйства) Unionis Sovieticae, sed simul mansit praeses Procurationis Congregatae Publicae Politicae (Russice: Объединённое государственное политическое управление; abbreviatura: ОГПУ, OGPU; fuit successor Comissionis Omnirussicae Extraordinariae).

Dzierżyński mortuus est 20 Iulii anno 1926 Moscuae, post sessionem plenariam Comitatis Centralis et Comissionis Centralis Verificatae Factionis Communisticae, cuius tempore orationem affectionalem contra opponentes suos declamavit. Sepultus est prope murum cremlini Moscuensis.

Fontes[recensere | fontem recensere]