Ioannes Gubkin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Gubkin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Gubkin: imago
Ioannes Gubkin: imago
Nativitas: 9 Septembris 1871; Q19815175
Obitus: 21 Aprilis 1939; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Ioannes Michaelis filius Gubkin (Russice Иван Михайлович Губкин, tr. Ivan Michajlovič Gubkin; natus die 9 Septembris[1] 1871 in vico Pozdnjakovo tunc gubernii Volodimiriensis, nunc regionis Novogardiensis Inferioris Russiae, mortuus die 21 Aprilis 1939 Moscuae) erat geologus Russicus et Sovieticus, socius Academiae Scientiarum URSS.

Gubkin multo contribuit ad studium petrolei, cuius originis theoriam in opere suo nomine Studium de petroleo («Учение о нефти»), anno 1932 publicato, elaboravit. Fuit rector primus Instituti Petrolei Moscuensis, anno 1930 conditi (quod nunc est Universitas Publica Petrolei et Gasi Russica Gubkiniana). Ad solutionem problematum progressus industrialis Uralis, Siberiae, Orientis Extremi et Transcaucasiae se applicavit. Ab anno 1931 Curationis Explorationis Geologicae Publicae Concilii Oeconomiae Nationalis Unionis Sovieticae praefectus erat.

Academicus Academiae Scientiarum URSS ab anno 1929, Gubkin annis 19301936 ibi Concilio de Studio Vium Productivorum praefuit. Anno 1936 vicarius praesidis Academiae illius, et anno 1937 etiam praeses sedis eius additiciae Atropatenicae factus est.

Praemio Leniniano (anno 1929) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis ornatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Gubkin spectant.