Inguarus Kurčatov
| Inguarus Kurčatov | |
|---|---|
| Игорь Курчатов | |
| Natus | 12 Ianuarii 1903 in Simskij Zavod (nunc est urbs Sim) tunc gubernii Ufensis Imperii Russici |
| Obiit | 7 Februarii 1960 Moscuae |
Inguarus, vulgo Igor, Basilii filius Kurčatov (Russice Игорь Васильевич Курчатов, tr. Igor' Vasil'evič Kurčatov; 12 Ianuarii 1903 – 7 Februarii 1960) fuit physicus Sovieticus, academicus Academiae Scientiarum URSS (ab anno 1943).
Kurčatov erat praefectus scientificus principalis usus energiae nuclearis in Unione Sovietica, qui inter alia creatione primae bombae atomicae Sovieticae (anno 1949 creatae) et primae electrificinae nuclearis (anno 1954 in urbe Obninsk constructae) praefuit. Anno 1943 condidit Institutum Energiae Atomicae (nunc in eius honorem 'Institutum Kurčatovense' nominatum), cuius praefectus ad finem vitae suae mansit.
Tres (annis 1949, 1951, 1954) titulo Herois Laboris Socialisticae, quater (annis 1942, 1949, 1951, 1954) Praemio Staliniano et Praemio Leniniano (anno 1957) aliisque signis laudis Unionis Sovieticae dignatus est.
Asteroides 2352 Kurchatov in eius honorem vocatur.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Inguarum Kurčatov spectant. |