Andreas Bely

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Bely
Андрей Белый
Andreas Bely
Andrei Bely circa annum 1910
Natus 26 Octobris 1880
Moscuae
Obiit 8 Ianuarii 1934
Moscuae

Boris Nicolai filius Bugajev (Russice: Борис Николаевич Бугаев, Boris Nicolajevič Bugajev; natus die 14 Octobris secundum Calendarium Iulianum, 26 Octobris secundum Gregorianum) 1880; supremum diem obiit die 8 Ianuarii 1934) fuit clarus scriptor Russicus, qui pseudonymo "Andrei Bely" scil. "Andreas Candidus" utebatur.

Curriculum vitae[recensere | fontem recensere]

Boris Bugajev (Andreas Bely futurus) natus est die 26 Octobris Moscuae. Filius fuit digni laude professoris mathematicae, professoris sapientiae atque etiam praesidis Societatis Mathematicae Moscoviensis Nicolai Bugajev (18371903). Mater poetae fuit Bugajeva (nata Jegorova) Alexandra (18581922).

Anno 1891 in gymnasium litterarum Leonis Polivanov adductus est, ubi mathematicam,physicam, linguam Graecam antiquam, linguam Latinam, linguam Francogallicam, linguam Theodiscam, adumbrationem discebat. Annis 18961903 mathematicam physicamque studendum Universitate Moscoviensi persequebatur. Et anno 1904 ibidem inchoavit historiam philologiamque, sed praeceps (1905) discendum deposuit. Annis studendi ideas eschatologicas philosophi Russici Vladimiri Solov'ev accepit. Etiam opera Immanueli Kantii,Arthuri Schopenhauer,Friderici Nietzsche adipiscebatur.

Id temporis Boris Bugajev adiit labores ephemeride "Libra" ("Весы"), quod alius poeta in futurum notus Valerius Brjusov nummo maecenate edebat. Iam superioribus temporibus Boris Bugajev circulos litterarum utputa "Argonautae" ("Аргонавты)" participabat. Tum ille nomen mentitus "Andreas Bely" accepit.

Unus et viginti annos natus Andreas Bely librum "Symphoniam (secundam,dramaticam)" divulgavit. Illum librum alii sequebantur scilicet "Symphonia septentrionalis (prima,heroica)","Reditus","Panaca ventorum nivosorum".Illis operibus auctor characteres essentiales sui modi scribendi utputa modulatio prorsae,inclinatio ad iuncturam verborum solutorum cum numero praeceps monstravit.

Ab mense Ianuario 1903 Andreas Bely per epistolare colloquium et postea coram cum poeta incipienti petropolitano Alexandro Blok amicitiam fecit.Ad annum collectionem primam versuum nominatam "Aurum in caelo veneto" ipse edidit. Anno 1909 nova ("Cinis") tertiaque ("Urna") collectiones assequuti sunt.

Ad quinque annos opus principiale auctoris mythistoria "Petropolis"exiit. Decennio 192 Andreas Bely saepe peregre versabatur. Anno 1914 Rudolfi Steiner antroposophi actis cognitis in Helvetiam cum amica Anna Turgeneva ad creationem Goetheani (Templi Ioannis Wolfgang Goethe) participandum profectus est.Deinde Bello Orbis Terrarum Primo aucto domum reversus est.Res Novas Russiae anno 1917 sicut exitum ex catastropha universali accepit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • "Aurum in caelo veneto" 1904("Золото в лазури")
  • "Сinis"1909 ("Пепел")
  • "Urna"1909 ("Урна")
  • "Columbus argenteus"1910 ("Серебряный голубь")
  • "Petropolis"1914 ("Петербург")
  • "Sina baptizatus"1921 ("Крещеный китаец")
  • "Moscua"1926 "Moscua sub ictu"/"Homo mirabilis Moscoviensis"("Москва под ударом"/"Московский чудак")
  • "Personae"1933 ("Маски")

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!