Michael Nesterov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Michael Basilii filius Nesterov (Russice: Михаил Васильевич Нестеров, Michail Vasil'evič Nesterov; natus 31 Maii 1862, mortuus 18 Octobris 1942), pictor Russicus et Sovieticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Michael Nesterov natus est 31 Maii (19 Maii Calendarii Iuliani) Ufae in urbe, in familia mercatoris. Educatus est annis 18771881 atque 18841886 in Schola Picturae, Sculpturae et Architecturae Moscuensi (eius magistri ibi fuere Basilius Perov et Alexius Savrasov) et annis 18811884 in Academia Artium Petropolitana. Ab anno 1896 fuit membrum Associationis Exhibitionium Artificiosarum Vectantium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur).

M. Nesterov. Sancta Ruthenia

Nesterov, ut plurimum Moscuae et annis 18901910 Kioviae habitans, picturas historicas et effigias creabat. Multae eius picturarum, e.g., Visio puero Bartholomeo («Видение отроку Варфоломею», annis 18891890), Sancta Ruthenia («Святая Русь», annis 19011906), etc., dedicatae sunt thematis religiosis. Michael Nesterov in creatione mosaicarum templi Salvatoris "apud sanguinem" (Petropoli locati) participavit.

Tempore auctoritatis Sovieticae in Russia Nesterov praesertim sicut anthropographus laborabat, creavit effigias artificium (Verae Muchinae, etc.) et virorum scientiae (quorum fuit, e.g., Ioannes Pavlov). Etiam topias pinxit.

Mortuus est 18 Octobris 1942 Moscuae.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Nesterov spectant.