Dubai

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dubai
دبي
—  Emiratus Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis  —
Emiratus Dubai
Coordinates: 25°15′00″N 55°18′00″E / 25.25°N 55.3°E / 25.25; 55.3
Country
Emiratus
Incorporated (town) 9 Iunii 1833
Libertas ex Britanniarum Regno 2 Decembris 1971
Creator Hamdan bin Mohammed bin Rashid Al Maktoum
Seat Dubai
Subdivisiones
Gubernatio
 - Genus Monarchia constitutionalis[1]
 - Monarcha Mohammed bin Rashid Al Maktoum
 - Princeps Hamdan bin Mohammed bin Rashid Al Maktoum
Area[2]
 - Emiratus Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis 4 114 km2 (1 588.4 sq mi)
Multitudo (2010)
 - Emiratus Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis 2 262 000
 - Densitas 408.18/km2 (1 057/sq mi)
 - Metropolitana 3 410 737
 - Nationalitas 
(2005)
42.3% Indian
17% Emirati
13.3% Pakistani
7.5% Bangladeshi
2.5% Filipino
1.5% Sri Lankan
0.9% European
0.3% American
5.7% other countries
Regio temporis UAE standard time (UTC+4)
Situs interretialis Dubai Emirate
Dubai Municipality
Dubai (Phylarchiarum)
Dubai
Dubai
Urbis Dubai collocatio in Confoederatione Phylarchiarum Arabicarum

Dubai (Arabice: دبيّ) sunt unus ex septem emiratibus Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis (PAC), ad meridianam Sinus Persici partem in Paeninsula Arabica situs, cui est maximus hominum numerus et altera ab maxima omnium emiratuum terra, post Abu Dhabi.[3] Dubai et Abu Dhabi sunt soli emiratus quibus est potestas intercedendi (Anglice: veto power) ad res graves in civitatis legislatura.[4]

Insigne phylarchiae

Dubai primum in scriptis anno 1095 commemorantur, et primus vicus oppidum Dubai appellatum 1799 conditus est. Urbs rite saeculo undevicensimo ineunte a gente Al Abu Falasa ex Bani Yas constituta est, et in gentis dicione mansit donec Britanniarum Regnum eam protectoratum faceret, anno 1892. Locus geographicus urbem tam gravem commercii sedem fecit ut ante saeculum vicensimum esset portus magni momenti. Anno 1966, petroleo in regione invento, Dubai Qatarque novum unitatem pecuniae loco rupii sinus (Anglice: gulf rupee) instituerunt.

Hodiernus Dubai post Britanniarum Regni reditum, anno 1971, phylarchia creati sunt, dum Dubai, una cum Abu Dhabi et quattuor aliis emiratibus, Phylarchiarum Arabicarum Confoederationem conderent. Anno proximo, Ras al Khaimah foederationem inivit, Qatar et Baharina civitatibus liberis iam manentibus. Anno 1973, unione monetaria cum Qatar dissoluta, PAC dirham per PAC introductum est. Zona negotii liberi circa portum Jebel Ali anno 1979 aedificata est ut externae societates mercatoriae laborem libere importent et capita libere exportent. Bellum Sinense anni 1990 urbem aliquantum tetigit, sed urbs postea tempore politico mutante refecta iterum floruit.

Hodie Dubai sunt urbs universa et gravissima commercii sedes.[5] Quamquam civitatis oeconomia in industria petrolearia condita est, emiratus exemplar negotii, exemplaris civitatum Occidentalium nunc simile, oeconomiam tam agit ut plurimi reditus ex periegesi, fundis, et officiis aerariis veniunt.?[6][7][8] Aedificatio maiorum aedificiorum et institutio eventuum artis athleticae res iuris humani operariorum vehementius dixerunt, qui plerumque ex Asia Meridiana veniunt.[9] Dubai's property market experienced a major deterioration in 2008 and 2009 as a result of the worldwide economic downturn following the Financial crisis of 2007–2010.[10]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Vetus souk Deirae

Cultura PAC praecipue religionem Islamicam expressit, cum vetusta cultura Arabica et Beduina. Ex contrario, Dubai sunt societas maxime cosmopolitana, cultura alacre diversaque praedita. Culturae Islamica et Arabica etiam architecturam, musicam, vestem, cibum, et modum vivendi magnopere movent. Quinquies in diem, Mussulmani ad preces vocantur ex minaretis meschitarum omnem per terram conlocatarum. Post 2006, finis hebdomadis ex Die Veneris et Die Saturni constat.[11]

Anno 2005 84 centesimae numeri civium Dubai metropoliti erant externi, quorum circa dimidium in India nati erant. Urbanum culturae vestigium ut parvum municipium unius gregis ethnici quod margaritas petivit commutatum est cum alii greges ethnici advenire coepissent—primum Iraniani decennio 191 ineunte, et deinde Indi et Pakistani decennio 197.

Inter maiores ferias in Dubai sunt Eid al Fitr, quod finem Ramadan notat, et [[Dies Nationalis ]] (2 Decembris), quod formationem Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis notat. Oblectamenta annua, sicut Dubai Shopping Festival[12] (DSF) et Dubai Summer Surprises (DSS) plus quam 4 milliones peregrinatorum omne ex regione attrahunt atque reditus plus quam $2.7 billionnes generant.[13][14] Magna fora in urbe, sicut Deira City Centre, Mirdiff City Centre, BurJuman, Mall of the Emirates, Dubai Mall, et Ibn Battuta Mall, plus usitata souks, emptores ex regione attrahunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Deversorium Jumeirah Beach.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "UAE Constitution". Helplinelaw.com 
  2. Area "Dubai emirate", inter quos insulae artifice factae.
  3. "United Arab Emirates: metropolitan areas". World-gazetteer.com 
  4. D. Long et B. Reich, The Government and Politics of the Middle East and North Africa, p. 157.
  5. "The 2008 Global Cities Index". Foreign Policy. 15 October 2008 
  6. Oil share dips in Dubai GDP AMEInfo (9 Iunii 2007) Accessum die 15 Octobris 2007.
  7. Dubai economy set to treble by 2015 ArabianBusiness.com (3 February 2007) Retrieved on 15 October 2007.
  8. "Dubai diversifies out of oil". AMEInfo. 7 September 2005 
  9. Mike Davis (2006) Fear and Money in Dubai, New Left Review 41: 47–68.
  10. "Job losses hasten property decline in Dubai but medium-long term outlook upbeat | Middle East | News". Propertywire.com. 3 Decembris 2008 .
  11. Jonathan Sheikh-Miller. "UAE Weekend Switchover". AMEinfo .
  12. Dubai Shopping Festival 2011, apud www.traveldealsfinder.com.
  13. DSF Milestones, apud www.dubaicityguide.com.
  14. "Sales will account for 8% of Dubai's GDP, ex Gulf News, 3 Maii 2009, apud gulfnews.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Charta diversoriorum et aliorum consiliorum ut oeconomia Dubai amplificetur aedificatorum.
  • Ali, Syed. 2010. Dubai: Gilded Cage. Yale University Press.
  • Al-Fil, Gérard. 2009. Leben und Arbeiten in Dubai. GD-Verlag. ISBN 978-3-941045-09-5.
  • Blum, Elisabeth, et Peter Neitzke, eds. 2009. Dubai: Stadt aus dem Nichts. Basel / Bostoniae / Berolini. ISBN 978-3-7643-9952-8.
  • Hari, Johann. 2009. "The Dark Side of Dubai." The Independent, 7 Aprilis.
  • Müller, Bettina. 2010. Glitzermetropole Dubai: Diversifizierung und Imagegestaltung einer auf Erdöleinnahmen aufgebauten Wirtschaft. Marburg: Tectum-Verlag. ISBN 978-3-8288-2375-4.
  • Schindhelm, Michael. 2009. Dubaispeed: Eine Erfahrung: Mit Fotos von Aurore Belkin. Monachi. ISBN 978-3-423-24768-9.
  • Schmid, Heiko. 2009. Economy of Fascination: Dubai and Las Vegas as Themed Urban Landscapes. Urbanization of the Earth, 11. Berolini, Stuttgartiae. ISBN 978-3-443-37014-5.
  • Schneider-Döll, Hans Peter. 2002. Traumland Alptraum: Im Namen Allahs. Norderstedt: Books on Demand. ISBN 3-8311-4017-0.
  • Smith, John M. 2006. Dubai The Maktoum Story. Norderstedt. ISBN 3-8334-4660-9.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg