Latinitas nondum censa

Helgus Efremov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Helgus, vulgo Oleg, Nicolai filius Efremov (Russice Олег Николаевич Ефремов, tr. Oleg Nikolaevič Efremov; natus 1 Octobris 1927 Moscuae, mortuus 24 Maii 2000 ibidem) fuit actor ac moderator theatralis atque cinematographicus Sovieticus et Russicus.

Efremov Moscuae in urbe annis 19491956 in Theatro Puerili Centrali (Центральный Детский театр) ut actor ac moderator favebat operi, et anno 1956 condidit theatrum nomine Sovremennik («Современник»), i.e. "Contemporaneus", cuius praefectus fuit ad annum 1970, quo anno factus est actor et moderator principalis Theatri Artificiosi Academici Moscuensis (Московский художественный академический театр). Habuit titulos Artificix pupularis URSS (anno 1976) et Herois Laboris Socialisticae (anno 1987).


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!