Latinitas nondum censa

Sergius Bondarčuk

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Sergii Bondarčuk Moscuae.

Sergius Theodori filius Bondarčuk (Russice Сергей Фёдорович Бондарчук, tr. Sergej Fëdorovič Bondarčuk; Ucrainice Сергій Федорович Бондарчук, tr. Serhij Fedorovyč Bondarčuk; natus 25 Septembris 1920 in vico Bilozerka nunc regionis Odessanae Ucrainae, mortuus 20 Octobris 1994 Moscuae) fuit actor et moderator cinematographicus Sovieticus. Titulis Artificis popularis URSS (anno 1952) et Herois Laboris Socialisticae (anno 1980) atque Praemiis Staliniano (anno 1952), Leniniano (anno 1960), Academiae (anno 1969), Globo Aureo (anno 1969), Publico URSS (anno 1984) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est. Inter pelliculis eius cinematographicis clarissimis sunt Bellum et pax («Война и мир», annis 1965-1967 secundum mythistoriam eiusdem nominis a Leone Tolstoj scriptam creata) et Pro Patria pugnabant («Они сражались за Родину», anno 1975 secundum eiusdem nominis mythistoriam Michaelis Šolochov creata).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Bondarčuk spectant.