Valerius Gergiev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Valerius Gergiev

Valerius Abisalis filius Gergiev (Russice Валерий Абисалович Гергиев, tr. Valerij Abisalovič Gergiev; Ossetice Гергиты Абисалы фырт Валери, tr. Gergity Abisaly fyrt Valeri; natus 2 Maii 1953 Moscuae) est syntonarius (dux orchestrae) Sovieticus et Russicus (Alanus genere), praefectus artificialis Theatri Mariinskij Petropolitani (ab anno 1988), syntonarius principalis Orchestrae Symphonicae Londiniensis (ab anno 2007), praeses Societatis Choralis Omnirussicae (ab anno 2013). Titulis Herois Laboris Foederationis Russicae (anno 2013), Artificis Popularis Russiae (anno 1996) et Ucrainae (anno 2003), Praemiis Publicis Foederationis Russicae (annorum 1993 et 1998) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Valerium Gergiev spectant.