Petropolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de urbe dignitatis foederalis Russiae explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Petropolis" appellatur, vide Petropolis (discretiva).
Санкт-Петербург
Spb collage.JPG
Vexillum Petropolis Insigne Petropolis
Vexillum Insigne


Situs
Saint Petersburg In Europe.png
Res politicae
Natio Russia
Condita 1703
Gubernator Georgius Poltavčenko
Res geographicae
Area
 - tota


1439 km²

Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
5 131 942
3566,33 incolae/km²
Coordinata 59° 57′ ″ Sept., 30° 19′ ″ Ort.
Altitudo 3 m
Situs interretialis: http://gov.spb.ru

Petropolis[1][2] sive Petroburgum[3] seu Petriburgum[4][2], vulgo ad annum 1914 et ab anno 1991 Sankt-Peterburg[5] (Russice Санкт-Петербург), annis 19141924 Petrograd (Петроград), et annis 19241991 Leningrad (Ленинград), est urbs 'dignitatis foederalis', metropolis Regionis Leninopolitanae (Ленинградская область), et Districtus Foederalis Septentrio-Occidentalis (Северо-западный федеральный округ) Russiae, ad flumen Nevam in capite Sinus Finnici prope Mare Balticum sita. Ab anno 2008, Petropoli situm est Iudicium Constitutionale Foederationis Russicae (Конституционный суд Российской Федерации).

Eques Aeneus, monumentum Petro Magno abs Catharina II dicatum ("Petro Primo Catharina Secunda MDCCLXXXII").

Petropolis est urbs secunda a maxima, post Moscuam, paene 5.2 milliones incolarum habens, maior sedes culturae Europaeae, et gravis portus in Mari Baltico situs.

Petropolis saepe Occidentalissima urbs Russica appellatur.[6] Inter urbes orbis terrarum quibus sunt plus quam millio hominum, Petropolis est septentrionalissima. Media Petropolis Historica et Cognati Monumentorum Greges sunt Situs Hereditatis Mundi UNESCO. Urbs etiam est situs Eremitagii, maximi orbis terrarum musei artis.[7] Permulti consulatus externi, corporationes multinationales, argentariae, et alia negotia in urbe inveniuntur.

Urbs est magna vecturae sedes (portum et aeroportum habet) atque locus industriae (urbi sunt officinae machinarum producendarum, etc.), scientiae, culturae, ubi multa instituta educationis (e.g., Universitas Publica Petropolitana), bibliothecae (e.g., Bibliotheca Nationalis Russica), theatra, et musea Petropoli sunt. Multa monumenta architecturae habet.

Quadratum Palatii, principale Imperii Russici quadratum, fuit locus multorum magni momenti historici eventuum.

Historia urbana[recensere | fontem recensere]

Petropolis a Tzare Petro I Magno die 27 Maii 1703 modo vetere condita est in terris Ingriae, paulo ante bello e Suecia receptis. Anno 1710 metropolis gubernii facta est. Ab 1713 ad 1728 et ab 1732 ad 1918, urbs fuit imperatorium Russiae caput. Anno 1918, principalia administrationis corpora a Petropole (tum Petrograd nominata) ad Moscuam mota sunt.[8]

Ab anno 1924 ad annum 1991, nomen urbis erat Leninopolis[9] (Leningrad), in honorem Vladimiri Leninis. Tempore Belli Magni Patrii, Leninopolis viginti novem menses in obsidione erat; unde anno 1965, titulum Urbis-Herois recepit.

Res athleticae[recensere | fontem recensere]

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Vide: Index incolarum notorum Petropolis

Incolae noti urbis Petropolis numerosi sunt. Praeter Imperatores Russiae, multi rerum politicarum periti, eruditi, scriptores, artifices, et alii in urbe habitaverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books).
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Pro nominibus adiectivis ambibus nominibus, "Petropolitanus" et "Petroburgensis".
  3. Lexicon nominum geographicorum latinorum.
  4. Geonyma.
  5. In litteris Russicis et instrumentis haud sollemni more scriptis, nomen Sanctus (Санкт-) usitate omittitur, ut nomen sit Peterburg (Петербург). Russi in sermone quotidiano etiam -burg (-бург) omittunt, ut nomen sit tantum Piter (Питер).
  6. V. Morozov, The Discourses of Saint Petersburg and the Shaping of a Wider Europe. (Hafniae: Copenhagen Peace Research Institute, 2002), apud ciaonet.org.
  7. "Exploring St. Petersburg / The Hermitage". Geographia.com. January 6, 1990 .
  8. R. W. McColl, Encyclopedia of World Geography, vol. 1 (Novi Eboraci: Infobase Publishing, 2005, ISBN 0-8160-5786-9), p. 1216, 633–634.
  9. Ioannis Pauli II Constitutio apostolica Moscoviensis Latinorum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Amery, Colin, Brian Curran, et Yuri Molodkovets. 2006. St. Petersburg. Londinii: Frances Lincoln. ISBN 0-7112-2492-7.
  • Bater, James H. 1976. St. Petersburg: Industrialization and Change. Montreal: McGuill-Queen’s University Press. ISBN 0-7735-0266-1.
  • Berelowitch, Wladimir, et Olga Medvedkova. 1996. Histoire de Saint-Pétersbourg. Paris: Fayard. ISBN 2-213-59601-8.
  • Brumfield, William Craft. 1991. The Origins of Modernism in Russian Architecture. Berkeley: University of California Press. ISBN 0-520-06929-3.
  • Buckler, Julie. 2005. Mapping St. Petersburg: Imperial Text and Cityshape. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN0691113491.
  • Clark, Katerina. 1995. Petersburg, Crucible of Revolution. Cantabrigiae: Harvard University Press.
  • Cross, Anthony, ed. 2003. St. Petersburg, 1703–1825. Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 1-4039-1570-9.
  • D'Amato, Giuseppe. 2004. "San Pietroburgo, la capitale del nord." In Viaggio nell'Hansa baltica. L'Unione europea e l'allargamento ad Est. Mediolani: Greco & Greco editori. ISBN 88-7980-355-7. Travel to the Baltic Hansa.
  • Eyewitness Guide: St. Petersburg.?
  • George, Arthur L., et Elena George. 2003. St. Petersburg: Russia's Window to the Future, The First Three Centuries. Lanham, Terrae Mariae: Taylor Trade Publishing. ISBN 1-58979-017-0.
  • Glantz, David M. 2002. The Battle for Leningrad, 1941–1944. Lawrence: University Press of Kansas. ISBN 0-7006-1208-4.
  • Hellberg-Hirn, Elena. 2003. Imperial Imprints: Post-Soviet St. Petersburg. Helsinki: SKS (Societas Litterarum Finnicarum). ISBN 951-746-491-6.
  • Hughes, Lindsey (2004). Peter the Great: a Biography. Yale University Press. ISBN 030010300X 
  • Ivanov, Sergei V. 2007. Unknown Socialist Realism: The Leningrad School. Petropoli: NP-Print Edition. ISBN 5-901724-21-6, ISBN 978-5-901724-21-7.
  • Knopf Guide: Sat. Petersburg. 1995. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 0-679-76202-7.
  • Lincoln, W. Bruce. 2000. Sunlight at Midnight: St. Petersburg and the Rise of Modern Russia. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 0-465-08323-4.
  • Orttung, Robert W. 1995. From Leningrad to St. Petersburg: Democratization in a Russian City. Novi Eboraci: St. Martin’s. ISBN 0-312-17561-2.
  • Richardson, Daniel, et Robert Humphreys. 2004. St. Petersburg: The Rough Guide. Novi Eboraci, Londinii, Dellii: Rough Guides. ISBN 978-1-85828-298-5.
  • Ruble, Blair A. 1990. Leningrad: Shaping a Soviet City. Berkeley: University of California Press. ISBN 0-87772-347-8.
  • Shvidkovsky, Dmitry O., et Alexander Orloff. 1996. St. Petersburg: Architecture of the Tsars. Novi Eboraci: Abbeville Press. ISBN 0-7892-0217-4.
  • Volkov, Solomon. 1995. St. Petersburg: A Cultural History. Novi Eboraci: Free Press. ISBN 0-02-874052-1.
  • St. Petersburg: Architecture of the Tsars. 1996. Abbeville Press. ISBN 0-7892-0217-4.
  • Saint Petersburg: Museums, Palaces, and Historic Collections: A Guide to the Lesser Known Treasures of St. Petersburg. 2003. ISBN 1-59373-000-4.
  • Vorhees, Mara (February 1, 2008). St. Petersburg (Fifth ed.). Footscray, Victoria, Australia: Lonely Planet. ISBN 9781740598279 
  • Горбачевич К. С., Хабло Е. П. Почему так названы? О происхождении названий улиц, площадей, островов, рек и мостов Санкт-Петербурга. — СПб.: Норинт, 2002. — 353 с. — ISBN 5-7711-0019-6.
  • Даринский А. В. География Ленинграда. — Leninopoli: Лениздат, 1982.
  • Зодчие Санкт-Петербурга. XVIII век / cост. В. Г. Исаченко; ред. Ю. Артемьева, С. Прохватилова. — Petropoli: Лениздат, 1997. — 1021 с. — ISBN 5-289-01585-X.
  • Зодчие Санкт-Петербурга. XIX — начало XX века / cост. В. Г. Исаченко; ред. Ю. Артемьева, С. Прохватилова. — Petropoli: Лениздат, 1998. — 1070 с. — ISBN 5-289-01586-8.
  • Зодчие Санкт-Петербурга. XX век / cост. В. Г. Исаченко; ред. Ю. Артемьева, С. Прохватилова. — Petropoli: Лениздат, 2000. — 720 с. — ISBN 5-289-01928-6.
  • Ленинград. Историко-географический атлас. — Moscuae: Главное управление геодезии и картографии при Совете министров СССР, 1981.
  • Нежиховский, Р. А. 1981. Река Нева и Невская губа Leninopoli: Гидрометеоиздат.
  • Пыляев М. И. Старый Петербург. Рассказы из былой жизни столицы. — Petropoli: Типография А. С. Суворина, 1889.
  • Санкт-Петербург: Энциклопедия. — Moscuae: Российская политическая энциклопедия, 2006.
  • Топонимическая энциклопедия Санкт-Петербурга. — Petropoli: Информационно-издательское агентство ЛИК, 2002.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petropolim spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg