Novum Eboracum (urbs)
| Novum Eboracum (Novum Eboracum) | |
| Vexillum Novi Eboraci | Signum Novi Eboraci |
| Agnomen: Magnum Malum The Big Apple (Anglice) |
|
Locus in Novo Eboraco |
|
| Natio | Civitates Foederatae |
| Civitas | Novum Eboracum |
| Comitatus | Bronxensis (Bronx) Bruclinum (Brooklyn) Novum Eboracum (Manhattan) Reginae (Queens) Insula Staten (Staten Island) |
| Gubernatio | |
| Praefectus | Micaelis Bloomberg (I) |
| Superficies | |
| Tota | 1214.4 km² |
| Aqua | 428.8 km² (35.3%) |
| Multitudo | |
| Tota (2006) | 8 214 426 |
| In regione | 18 818 536 |
| Densitas | 10 316/km² |
| Regio temporis | UTC − 5 (UTC − 4 aestate) |
| Novum Eboracum | |
Novum Eboracum[1][2], sive Neo-Eboracum,[3] aut rite Civitas Novi Eboraci[4] (Anglice: New York City; nomen adiectivum: Neoëboracensis[2]), est urbs maxima Civitatum Foederatarum Americae, quae iuxta flumen Hudsonianum iacet. "Magnum Malum" (Anglice: Big Apple) et "Urbs quae nunquam dormit" (Anglice: City that never sleeps) iocose appellatur.
Index |
Historia [recensere]
Ioannes Verazzano fuit primus Europaeus qui regionem urbis, anno 1524, visitavit.
Colonia Batavica apud locum hodiernae urbis anno 1624 deducta est. Traditur Petrus Minuit postea, anno 1626, terram ab Indis Americanis sexaginta florinis emisse. Novae urbi nomen Novum Amstelodamum in honorem urbis Batavae Amstelodami impositum est. Batavi urbem possiderunt usque ad annum 1667, cum, iussu Iacobi Stuart, qui illo tempore Dux Eboraci et Angliae regis Caroli II frater erat, Ricardus Nicolls cum 450 militibus Anglicis ad Americam apud Novum Amstelodamum migraverunt. Vicum Novum Eboracum (Anglice: New York) deinde nominavit,.
Loci celebres [recensere]
Novi Eboraci inveniuntur multi loci celebres:
- Aedificium Civitatis Imperialis
- Forum Temporis (Anglice: Times Square)
- Hortus Medius (Anglice: Central Park)
- Magnus Terminus Medius (Anglice: Grand Central Terminal)
- Statua Libertatis
Res oeconomicae [recensere]
In urbe est Bursa Novi Eboraci (Anglice: New York Stock Exchange), maxima orbis terrarum bursa. Via Muri (Anglice: Wall Street) est caput pecuniarium mundi. Praetoria multarum societatum in Via Muri et passim in urbe sita sunt.
Commeatus [recensere]
Ferrivia Subterranea Neo-Eboracensis, cuius prima via aedificata est anno 1904, ex viginti sex lineis? constat, et ergo est secunda orbis terrarum quod ad magnitudinem pertinet.
Universitates maiores [recensere]
Burgi / Comitatus [recensere]
Urbi Novo Eboraco quinque regiones sive burgi (Anglice: boroughs) sunt:
- Comitatus Bronxensis[5]
- Comitatus Bruclinum[6][7]
- Comitatus Novum Eboracum sive Manhata
- Comitatus Reginae (Anglice Queens)
- Comitatus Insula Staten
Homines praeclari [recensere]
Nati [recensere]
Mortui [recensere]
- 1980 - Ioannes Lennon, cantor
- 1992 - Isaac Asimov, scriptor
- 1999 - Basilius Leontief, oeconomus
Notae [recensere]
- ↑ Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 19
- ↑ 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
- ↑ Secundum sigillum urbis.
- ↑ Allen J. Coombes, Dictionary of Plant Names, p. 75, ISBN 0-88192-294-3 (Ita "Bronxensis Comitatus" venit ex nomine Anglico "Bronx County").
- ↑ Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 50
- ↑ Sive Brooklynium: Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch (ISBN 3-487-09374-X) p. 137
Vide etiam [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Urbem Novum Eboracum spectant. |
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Novum Eboracum · Angelopolis · Sicagum · Hustonia · Philadelphia · Phoenix · Sanctus Antonius · Didacopolis · Dallasium · Sanctus Ioseph · Detroitum · Indianapolis · Iacsoniapolis · Franciscopolis · Columbopolis · Austinopolis · Memphis · Baltimora · Arx Vorthensis · Carlotta · Passus · Milvauchia · Seattlum · Bostonia · Denverium · Ludovicopolis · Vasingtonia · Nasburgum · Campi · Portlandia · Oclahomopolis · Tucson · Albuquerque · Litus Longum · Atlanta · Fraxinus · Sacramentum · Nova Aurelia · Cleveland · Kansianopolis · Mesa · Litus Virginiae · Omaha · Quercupolis · Miamia · Tulsa · Honolulum · Minneapolis · Fontes Coloratenses · Arlintonia | |