Ecclesia omnium sanctorum (Moscua)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aspectus ecclesiae ab area Slavianscaia

Ecclesia omnium sanctorum dicta in Culiscach (Russice: Церковь Всех Святых, что на Кулишках) inter ecclesias Moscuae antiquissimas numeratur.

Primo lignea anno 1380 post pugnam Culicovam aedificata, anno 1488 lapidea et iterum annis 1687-1689 formis Barocis exstructa est. Anno 1930 ministerium secretum factionis Communisticae ecclesiam conclusit et loco suppliciorum abusa est. Anno 1975 aedificium museo historico Moscuae tranlata et anno 1991 Ecclesiae Orthodoxae Russicae reddita est. Anno 1994 ibi crux victimis memorandis posita est.

Anno 1998 Metochium Patriarchatus Antiocheni ab Odessa Moscuam motum hac in ecclesia collocatum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam omnium sanctorum Moscuae spectant.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!