Alexander Suvorov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Suvorov
Александр Суворов
Alexander Suvorov
Natus 24 Novembris 1729 aut 1730
Moscuae
Obiit 18 Maii 1800
Petropoli

Alexander Basilii filius Suvorov (Russice: Александр Васильевич Суворов, Aleksandr Vasil'evič Suvorov; natus 24 Novembris 1729 aut 1730, mortuus 18 Maii 1800) fuit dux Russicus, eruditus rerum militarium.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Suvorov Alpes transit

Alexander Suvorov natus est 13 Novembris (24 Novembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1729 aut 1730, Moscuae in urbe. In teneris, a patre suo (qui erat miles, dux generalis, commilito imperatoris Petri I) ductus, rebus militaribus et linguis alienis studebat. Corpore non robustus natus, Alexander Suvorov corpus suum exercitationibus physicis affecit.

Suvorov de iure ab anno 1742 et de facto anno 1748 munus militare fungi incepit. Anno 1754 factus est praefectus militum. In bello Imperii Russici contra Prussiam (quod annis 17561763 duravit) participavit. Copias Russicas in pugnis contra Imperium Ottomanicum (tempore bellorum annorum 17681774 et 17871791), contra rebelliones in Polonia (annis 17681772 et anno 1794), contra Franciam in Helvetia (anno 1799) ad victoriam duxit. Anno 1799 Suvorov affectus est titulo "generalissimus" (Russice: генералиссимус, titulus supremus militaris in Imperio Russico erat).

Obiit Petropoli, 6 Maii (18 Maii Calendarii Gregoriani) anni 1800.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Suvorov spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg