Latinitas nondum censa

Demetrius (magnus dux Moscoviae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Demetrius Tanaicus

Demetrius Ioannis filius (Russice Дмитрий Иванович, tr. Dmitrij Ivanovič; natus 12 Octobris 1350 Moscuae, mortuus ibidem 19 Maii 1389), cognomine Tanaicus seu Donicus (Донской, tr. Donskoj), erat magnus dux Moscoviae et Volodimiriae ab anno 1359, filius ducis Ioannis II.

Annis defectus aetatis plenae ducis Demetrii praefectus administrationis erat metropolita Alexius. Demetrius vicit inimicos suos, qui fuere dux Susdaliae et Novogardiae Inferioris ducesque Resaniae et Tueriae, in certatione pro throno magni ducis Volodimiriae. Tempore regiminis Demetrii primum cremlinum lapideum Moscuae constructus est (anno 1367). Annis 1368 et 1370 copiae huius ducis vim ducis Lituaniae prohibuerunt ab Moscua. Tempore belli contra Tueriam (annis 13681375) Demetrius anno 1375 ducem Tueriensem coarctavit ad approbationem primatus sui societatemque contra Ordam Auream. Anno 1376 Moscovia vim suam in Bulgariae Regno firmavit, anno 1378 exercitus ducis Moscoviae copias ducis Rhezaniae vicit. Demetrius fuit primus ducum Moscoviae, qui ducit bellum populi contra Mongolo-Tartaros. Quorum acies victa est anno 1378, et anno 1380 dux Demetrius factus est caput copiarum Ruthenicarum, contra Rutheniam incurrentes vires Ordae Aureae ducis nomine Mamai pugnantium. Rutheni Mongolo-Tartaros illos vicerunt in pugna, quae accidit in agro Kulikovo prope flumen vocabulo Tanais seu ipso vulgo Don (Sigismundus de Herberstein scripsit: "...Anno 6886, magnus dux Demetrius vicit bello magnum Tartarorum regem, nomine Mamaii. Item tertio anno post, eundem iam denuo usqueadeo fudit, ut plusquam tredecim millibus passuum terra cadaveribus obruta esset." [1]), in qua pugna dux Moscoviae virtutem ducis militaris adhibuit et idcirco cognomen "Tanaicus" ("Donicus") impositus est. Cum chanus, i.e. rex, Ordae Aureae Moscuam (Moscoviam) anno 1382 destruxit (Herberstein: "...Superveniens Tachtamisch rex Tartarorum, Demetrium profligavit, Moscovuiam obsedit & occupavit." [2]), Demetrius fuit subministrator restaurationis urbis illius. Tempore regiminis huius ducis Moscovia positionem suam ut ducatus Rutheniae primarius firmavit. Demetrius Tanaicus fuit primus ducum Moscoviae, qui thronum magni ducis filio suo seniori, Basilio, sine sanctione Ordae Aureae tradidit.

Antecessor:
Ioannes II Pulcher
Magnus dux Moscoviae
1359–1389
Successor:
Basilius I


Antecessor:
Demetrius Susdaliensis
Magnus dux Volodimiriae
1359–1389
Successor:
Basilius I

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. S. de Herberstein. Rerum Moscoviticarum Commentarii
  2. Ib id

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Tanaicum spectant.