Latinitas nondum censa

Nicolaus Pirogov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Pirogov
Николай Пирогов
Nicolaus Pirogov
Natus 25 Novembris 1810
Moscuae
Obiit 5 Decembris 1881
in vico Višnja, nunc parte Vinniczae in Ucraina

Nicolaus Ioannis filius Pirogov, seu Pirogoff (Russice Николай Иванович Пирогов, Nikolaj Ivanovič Pirogov; 25 Novembris 18105 Decembris 1881), medicus et paedagogus Russicus, socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae (ab anno 1847).

Biographia[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Pirogov natus est Moscuae, die 13 Novembris (25 Novembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1810.

Anno 1828 Pirogov complevit studium suum in facultate medica Universitatis Moscuensis. Annis 18281832 studebat in Universitate Dorpatensi. Ibi anno 1832 defensit dissertationem nomine Num vinctura aortae abdominalis in aneurysmate inguinali adhibita facile ac tutum sit remedium? pro gradu doctoris medicinae et annis 18361840 erat professor chirurgiae theoreticae practicaeque. Annis 18411856 Pirogov erat professor clinicae chirurgicae , anatomiae pathologicae chirurgicaeque et praefectus instituti anatomiae practicae Academiae Medico-Chirurgicae Petropolitanae. Ut medicus, participavit in defensione Sebastopolis annorum 18541855 (tempore Belli Crimaeani annorum 18531856), ubi, inter alia, usus massalem anaesthesiae pro operationibus chirurgicis in fronte actionum militarium promulgavit et .

Annis 18561858 Nicolaus Pirogov curator districti scholaris Odessani et annis 18581861 curator districti scholaris Kioviensis erat. Annis 18621866 administrabat studium eruditarum iuvenium Russicorum, Heidelbergam missorum. Ab anno 1866 in praedio suo, vico nomine Višnja (Вишня) gubernii Vinnicziensis Imperii Russici (nunc in Ucraina) habitabat.

Ut expertus in medicina et chirurgia, Pirogov in bellis Franco-Borussica annorum 18701871 et Russo-Turcica annorum 18771878 participavit.

Nicolaus Priogov obiit in Višnja, die 23 Novembris (5 Decembris Calendarii Gregoriani) anni 1881.

Adeptiones scientificae[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Pirogov ad chirurgiam ut disciplinam scientificam medicam multo contribuit. Eius opera Anatomia chrirugica truncorum arteriarum atque fasciarum fibrosarum (annis 18371840) et Anatomia topographica sectionibus per corpus humanum congelatum triplici directione ductis illustrata (annis 18521859) et alia sunt valoris fundamentalis pro anatomia topographica et chirurgia operativa. Primus in Russia operationes plasticas proposuit. Pirogov adiuvabat usus methodi experimentalis in chirurgia. Certas operationes et rationes chirurgicas elaboravit. Fuit unus e primis, aethere pro narcosi utentium. Proposuit hypothesem de exsistentia bacillarum, suppurationem vulnerum adducentium. Explorationes valentes anatomiae pathologicae cholerae perfecit (anno 1849). Notabilissima est contributio eius ad usus chirurgiae in conditiones bellicis. Pirogov maxime aestimavit actiones prophylacticas in medicina.

Ut paedagogus, Nicolaus Pirogov erat contra praeiudicia cum ordinibus societatis coniuncta in educatione et pro autonomia universitatum accessibilitateque universali educationis elementariae. Nonnulla opera paedagogica scripsit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Pirogov spectant.