Sergius Vavilov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sergius Vavilov
Сергей Вавилов
Sergius Vavilov
Natus 24 Martii 1891
Moscuae
Obiit 25 Ianuarii 1951
Moscuae

Sergius Ioannis filius Vavilov (Russice: Сергей Иванович Вавилов, tr. Sergej Ivanovič Vavilov; 24 Martii 189125 Ianuarii 1951) erat physicus Russicus Sovieticus, conditor Sovieticae scholae scientificae opticae physicae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Fratres Sergius (ad dextram partem imaginis) et Nicolaus Vavilov cum matre picti anno 1915

Sergius Vavilov natus est 12 Martii (24 Martii Calendarii Gregoriani) anno 1891 in familia mercatoris. Eius frater senior erat Nicolaus Vavilov, biologus notus.

Anno 1914 Sergius perfecit studium in Universitate Moscuensi. Annis 1914 – 1918 munus militare fungebatur. Annis 1918 – 1932 Vavilov physicam in Universitate Moscuensi docebat. Annis 1918 – 1930 administrabat sectionem opticae physicae in instituto physicae et biophysicae Comissariati Sanitatis Curae Publicae. Anno 1932 factus est director instituti physicae Academiae Scientiarum URSS, praefectus scientificus Publici Instituti Opticae (quod officium ad annum 1945 administrabat) et academicus Academiae Scientiarum URSS (cuius socius correspondens ab anno 1931 erat). Anno 1945 Sergius Vavilov electus est praeses Academiae Scientiarum URSS.

Vavilov multa opera scientifica scripsit, ut plurimum de quaestionibus opticae physicae et imprimis luminescentiae.

Ab anno 1949 fuit redactor principalis Encyclopaediae Sovieticae Magnae.

Mortuus est Moscuae, die 25 Ianuarii anno 1951.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum – Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)