Mstislaus Rostropowicz
| Mstislaus Rostropowicz | |
|---|---|
| Мстислав Ростропович | |
| Natus | 27 Martii 1927 in Baku |
| Obiit | 27 Aprilis 2007 Moscuae |
Mstislaus (Mscislaus) Leopoldi filius Rostropowicz, seu Rostropovich vel Rostropovitch (Russice: Мстислав Леопольдович Ростропович, tr. Mstislav Leopol'dovič Rostropovič; 27 Martii 1927 – 27 Aprilis 2007), fuit psaltes celli ac syntonarius (dux orchestrae).
Biographia [recensere]
Mstislaus Rostropowicz natus est die 27 Martii 1927 in urbe Baku (quae nunc est metropolis Atropatenae, tunc erat pars Unionis Sovieticae), in familia originis Polonicae. Avus, pater, et mater Mstislai fuere musici.
Rostropowicz Moscuae annis 1932–1937 in schola musicali et annis 1943 – 1946 in conservatorio studebat.
Anno 1948 Mstislaus Rostropowicz factus est monodiarius Philharmoniae (organizationis promulgationis musicae) Moscuensis. In Conservatoriis Moscuensi et Leninopolitano docebat. Annis 1959–1974 erat professor Conservatorii Publici Moscuensis (cuius professor honorarius factus est anno 1993). Ab anno 1967 etiam activitatem sicut syntonarius perfiebat.
Rostropowicz psallit fere omnem musicam cellicam. Multi compositores (e.g. Sergius Prokof'ev, Demetrius Szostakowicz et Beniaminus Britten) ei opera musicalia dedicaverut. Ille multis locis Unionis Sovieticae et peregre concertus suos perfecit.
Iam anno 1945 Mstislaus Rostropowicz subfuit notitiae sicut psaltes celli, nummo aureo in prima competitione musicorum iuvenorum in Unione Sovietica affectus. Paulo post etiam in competitiones Pragae (annis 1947 et 1950) et Budapestini praemia meruit. Anno 1951 praemio Staliniano et anno 1964 praemio Leniniano datus est. Anno 1966 adfectus est titulo Artificis Popularis Unionis Sovieticae.
Anno 1969, Rostropowicz et uxor eius Galina Višnevskaja scriptorem nomine Alexander Solženicyn exceperunt, ab iis qui Unionis Sovieticae praestabant persecutum, et sic persecutionem sibi confecerunt. Anno 1974 Mstislaus Rostropowicz cum familia sua subactus est ad emigrationem et anno 1978 ademptus est civitatem URSS (quam civitatem denuo datus est anno 1990).
In emigratione Mstislaus Rostropowicz, musicus et syntonarius celeberrimus, concertus perfecit et ludos festivos musicos initiavit. Erat praefectus Orchestrae Symphonicae Nationalis Civitatium Foederatarum Americae (annis 1977–1994). Etiam se ad munificentiam applicavit. Multis praemiis adfectus est.
Ab initio decennii 200, persecutiones administrationis Sovieticae finitae et URSS paulo post dissolula, Rostropowicz saepe Russiam visitavit (et activitatem beneficiariam ibi perfecit). Affectus est Praemio Publico Foederationis Russicae et certis aliis signis laudis terrae illius.
Mstislaus Rostropowicz obiit Moscuae, propter cancrum, die 27 Aprilis anni 2007.
Fontes [recensere]
- Slava genialis – necrologus e Gazeta.Ru (Russice)
- Mstislaus Rostropowicz: Biographia brevis e Acta diurna independentia (Russice)
- Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Mstislaum Rostropowicz spectant. |