Archiepiscopus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In Christianitate archiepiscopus (-i, m.) (ex Graeco αρχι 'primus' + επισκοπος 'inspector', 'custos') est episcopus elatus. In ecclesiis enim Catholica Romana, Anglicana, Lutherana necnon in aliis, archiepiscopus certam ecclesiae partem, archidioecesim vel provinciam appellatam, regit metropolita. Dioecesis, cui archiepiscopus praeficitur, Provinciae Ecclesiasticae praeest (archidioecesis).

Primis ecclesiae temporibus unaquaeque civitas antistitem proprium, episcopum, habebat.

Tempore Imperii Romani episcopus pascebat Christianos civitatis cuiusdam. Cum ecclesia creverit, civitates provinciarum connexae sunt et in metropolibus episcopi archiepiscopi nominati sunt.

[recensere] Ecclesia Catholica Romana

Crux archiepiscopalis (duabus trabibus) et pallium insignia archiepiscopi sunt. Pallium insigne est quod significat communionem cum Petri apostoli successore. Archiepiscopus Metropolitanus, ad normam legum liturgicarum, pallio uti potest intra quamlibet ecclesiam provinciae ecclesiasticae cui praeest, minime vero extra eandem, ne accedente quidem episcopi dioecesani assensu.

Patriarchae et Primatis tituli, praeter praerogativam honoris, nullam in Ecclesia Latina secum ferunt regiminis potestatem, nisi de aliquibus ex privilegio apostolico aut probata consuetudine aliud constet.

[recensere] Archiepiscopi

[recensere] Vide etiam

Glossarium nominum dignitatumque saeculi XVIII


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis