Alexander Prochorov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Prochorov
Александр Прохоров
Alexander Prochorov
Natus 11 Iulii 1916
in Atherton Australiae
Obiit 8 Ianuarii 2002
Moscuae

Alexander Michaelis filius Prochorov (Russice Александр Михайлович Прохоров, Aleksandr Michajlovič Prochorov; natus in Atherton die 11 Iulii 1916, Moscuae mortuus die 8 Ianuarii 2002) fuit physicus Russicus Sovieticus.

Alexander Prochorov anno 1939 magna cum laude complevit studium in facultate physica Universitatis Publicae Leninopolitana. Ut miles copiarum pedestrium Sovieticarum in Bello Magno Patrio participavit, sed ab anno 1944, postquam grave vulneratus fuit, exercitus demissit et denuo se operi scientifici dedicavit. Annis 19461982 in Instituto Physico Academiae Scientiarum URSS laborabat, et ab anno 1982 fuit praefectus Instituti Physicae Generalis Academiae illius. Praeterea, in Universitate Publica Moscuensi (cuius professor factus est anno 1959) et in Instituto Physico-Technico Moscuensi docebat. Anno 1960 socius correspondens, et anno 1966 academicus Academiae Scientiarum URSS electus est. Ab anno 1969 erat editor principalis Encyclopaediae Magnae Sovieticae.

Anno 1964 Nobelianum Physicae Praemium una cum Carolo H. Townes et Nicolao Basov abstulit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Prochorov spectant.