Latinitas bona

Otto Schmidt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otto Schmidt
Отто Шмидт
Otto Schmidt
Natus 30 Septembris 1891
Mohiloviae
Obiit 7 Septembris 1956
Moscuae

Otto Iulii filius Schmidt (Russice Отто Юльевич Шмидт, tr. Otto Jul’evič Šmidt; natus 30 Septembris 1891, mortuus 7 Septembris 1956) fuit mathematicus, astronomus, geophysicus, explorator Arcticae et vir publicus Sovieticus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Otto Schmidt natus est Mohiloviae (quae tunc in Imperio Russico iacebat, nunc in Ruthenia Alba), die 18 Septembris (30 Septembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1891.

Anno 1913 Schmidt educationem suam in Universitate Kioviensi complevit, ubi ab anno 1916 vicissim docebat. Post Revolutionem Octobris in certis administeriis publicis Russicae SFSR laborabat. Anno 1918 factus est membrum Factionis Communisticae. Ab anno 1923 ad annum 1956 erat professor Universitatis Moscuensis. Annis 19241941 erat redactor principalis Encyclopaediae Sovieticae Magnae. Annis 19301932 erat rector Instituti Arctici. Anno 1933 socius correspondens et anno 1935 academicus Academiae Scientiarum URSS electus est. Ab anno 1934 etiam erat sodales Academiae Scientiarum Ucrainicae SSR. Annis 19391942 erat propraeses Academiae Scientiarum URSS.

Schmidt coepit fundationem et ad annum 1949 rector Instituti Geophysicae Theoreticae Academiae Scientiarum URSS, anno 1937 conditi. Fundavit scholam algebraicam Moscuensem, cuius praefectus multos annos erat.

Anno 1943 Schmidt proposuit hypothesem cosmogonicam formationis Telluris et planetarum systematis solaris. Secundum hypothesem illam planetae formatae sunt via coniunctionis corporum solidorum frigidorumque circa Solem versatilium.

Schmidt etiam fuit explorator Arcticae. Decennio 194, nonnullas expeditiones in Oceano Glaciali Septentrionali praefuit.

Die 27 Iunii 1937, titulum Herois Unionis Sovieticae meruit. Praeterea nonnullis aliis praemiis Sovieticis affectus est.

Schmidt obiit Moscuae die 7 Septembris anni 1956.

Fons[recensere | fontem recensere]