Universitas Publica Moscuensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Universitas Moscuensis anno 1798.

Universitas Publica Moscuensis Lomonosoviana (pro Moscuensis[1] videntur et Moscoviensis[2], Mosquensis[3]; Russice: Московский государственный университет имени М. В. Ломоносова, Moskovskij gosudarstvennyj universitet imeni M.V. Lomonosova) est maxima et antiquissima universitas studiorum Russica.

Haec universitas studiorum novem instituta investigatoria, 29 facultates, et plusquam 300 cathedras habet.

Universitas die 25 Ianuarii 1755 Moscuae condita est. Ad annum 1917, Caesarea Universitas Moscuensis (Mosquensis) appellabatur, dein appellationem universitatis publicae accepit. Ab anno 1940 e nomine conditoris, docti Michaelis Lomonosovi, vocatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Universitas Moscuensis": Latinitas, tomus 46, p. 244
  2. "Universitas caesarea Moscoviensis": ' J.L.Ch. Gravenhorst, Ichneumonologia europaea, tomus 1, p. v
  3. "Universitas Mosquensis": O. Struve, Librorum in bibliotheca speculae Pulcovensis anno 1858 exeunte contentorum catalogus systematicus, p. v

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Publicam Moscuensem spectant.


Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!