Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Alexius (tzar Russiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexius Michaelis filius, tzar Russicus

Alexius Michaelis filius (Russice Алексей Михайлович, tr. Aleksej Michajlovič‎), cognomine Clementissimus (Russice Тишайший, tr. Tišajšij), natus Moscuae die 19 Martii (29 Martii secundum Calendarium Gregorianum) 1629, mortuus ibidem die 29 Ianuarii (8 Februarii Calendarii Gregoriani) 1676, erat tzar Russicus[1] ab anno 1645, monarcha secundus e domo Romanovia.

Pro tempore suo bene educatus, tzar Alexius ipse documenta legebat, multa decreta magni valoris scripsit aut correxit, etiam fuit primus tzarum Russicorum, suo manu decreta regia subscribens. Praeterea, in militiis multis (ad Smolenscum, Vilnam, Rigam etc.) participavit atque ad res diplomaticas animadversionem magnam dedit. Propter bellum Russo-Polonico annorum 16541667, terrae Ucrainae (cum Kiovia) inclusae sunt in regnum Russicum, nonnullae urbes (e.g. Smolenscum) terraeque recuperitae sunt.

Tempore regiminis Alexii perfectae sunt reformae nonnullae (inter alia, mutationes certae in Ecclesia Orthodoxa Russica, quae ad schisma in illa duxerunt).

Alexius Michaelis filius industriam et mercaturam in Russia sustinebat. Statuli de teloneo (anno 1653) et commercio (anno 1667), in Russia accepti, ad evolutionem mercaturae internae externaeque Russicae contribuerunt. Expilatio agricolarum tamen crevit. Idcirco tempore regiminis tzaris Alexii rebelliones multae acciderunt, quarum maxima erat illa, cuius dux Stephanus Razin fuit.

Tzar Alexius bis uxores duxit et liberos sedecim genuit. E prima uxore, Maria Miloslavskaja, habuit filios Theodorum et Ioannem (tzares futuros) atque filiam Sophiam (administratricem Russicam futuram). Filius Alexii ex uxore eius secunda, Natalia Naryškina, fuit Petrus I, primus imperator Russicus.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. ...Magnus dominus Czar et magnus dux Alexius Michaelides totius magnae, parvae et albae Russiae autocrator, Moscoviae, Kioviae, Vlodimiriae, Novogardiae, Czar Casani, Czar Astrachani, Czar Siberiae, dominus Plescoviae, et magnus dux Smolensciae, Tweriae, Ingoriae, Permiae, Viatsicae, Bolgariae, aliorumque dominus, et magnus dux Novogardiae inferioris, terrae Czernigoviae, Resaniae, Rostoviae, Jaroslaviae, Beloseriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniae ac totius Septentrionalis plagae imperator, dominus Iberiae, Cartalinensium et Grusinensium Czarum, et Cabardiniae, Czercassorum et Goriensium ducum, aliorumque multorum dominiorum, terrarumque orientalium, occidentalium ac septentrionalium, paternus avitusque haeres, successor, dominus et dominator. [1]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Michaelis filium, tzarem Russicum, spectant.
Antecessor:
Michael
Tzar et magnus dux totius Russiae
1645–1676
Successor:
Theodorus III