2 Maii
E Vicipaedia
| Apr – Maius – Iun | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
| 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
| 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
| 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
| 29 | 30 | 31 | ||||
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
2 Maii dies 122ª anni est (123ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 243 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem sextum Nonas Maias, quae a.d. VI Non. Mai. abbreviatur.
Index |
Eventa [recensere]
Saeculo 16 [recensere]
- 1507 - Martinus Luther consecrationem sacerdotis accepit.
Saeculo 17 [recensere]
- 1668 - Aquisgrani pax inter Franciam et Hispaniam conventa est.
Saeculo 19 [recensere]
- 1808 - Rege Hispaniae capto, populus Matritense contra Napoleonem rebellavit.
- 1881 - Crux Rubra Americana condita est.
Saeculo 20 [recensere]
- 1915 - Bello Orbis Terrarum I Turci Italianos apud Tripolim Libysam vicerunt.
- 1919 - Suffragium feminarum in CFA inductum est.
- 1933 - Iussu Adolpho Hitler in Germania collegia opificum occupata et vetita, secretarios collegiorum in castra carceralia iacti sunt.
- 1935 - Francia et Unio Sovietica de foedere defensionis contra Germaniam convenerunt.
- 1945 - Bellum Orbis Terrarum II - Captio Berolini ― Exercitus Unionis Sovieticae Berolinum, metropolem Germaniae, cepit. Copiae Germaniae in Italia concesserunt.
Natales [recensere]
Saeculo 16 [recensere]
- 1551 - Gulielmus Camdenus, historicus et antiquarius Anglicus; mortuus est anno 1623.
Saeculo 17 [recensere]
- 1602 - Athanasius Kircherus, sacerdos Germanus (mortuus 1680)
- 1660 - Alexander Scarlatti, compositor Italicus (mortuus 1725)
Saeculo 18 [recensere]
- 1729 - Catharina II, imperatrix Russiae; mortua est 1796.
- 1737 - Gulielmus Petty, primus minister Britanniarum Regni; mortuus est anno 1805.
- 1754 - Vincentius Martin y Soler, compositor Hispanicus; mortuus est anno 1806.
- 1772 - Novalis, poeta Germanicus; mortuus est anno 1801.
Saeculo 19 [recensere]
- 1820 - Zacharias Pallioppi, iuris consultus et Linguae Rhaeticae peritus Helveticus; mortuus est anno 1873.
- 1826 - Eleutherius Pagliano, pictor Italicus; mortuus est anno 1903.
- 1856 - Basilius Rozanov, philosophus Russicus (mortuus 1919)
- 1860 - Theodorus Herzl, Zionismi conditor, mortuus est 1904.
- 1883 - Otto Weidt, anarchista et magister officinarum Germanicus, qui inter Bellum Orbis Terrarum II Iudaeis a Nazistis persecutis auxilium dedit; mortuus est anno 1947.
- 1886 - Gottfridus Benn, medicus et poeta Theodiscus. Mortuus est anno 1956.
- 1895 - Gulielmus Hosenfeld, miles Germanicus, qui inter Bellum Orbis Terrarum II Iudaeis a Nazistis persecutis auxilium dedit; mortuus est anno 1952.
Saeculo 20 [recensere]
- 1921 - Satyajit Ray, pellicularum moderator Bengaliae; mortuus est anno 1992.
- 1930 - Marcus Pannella, rerum politicarum peritus Italicus.
- 1935 - Faisal II, rex Iraciae, necatus est 1958.
- 1944 - Kim Yong-il, vir publicus Reipublicae Popularis Democraticae Coreanae.
- 1946 - David Suchet, actor Britannicus.
- 1947 - Petrus Welch, rerum politicarum peritus Americanus factionis Democraticae.
- 1952 - Christina Baranski, actrix Americana.
- 1953 - Valerius Gergiev, syntonarius Russicus.
- 1954 - Thomas Steinfeld, scriptor et diurnarius Germanicus.
- 1955 - Donatella Versace, sumptuosorum vestum factrix Italica.
- 1957 - Marcus Buticchi, mythistoriarum scriptor Italicus.
- 1975 - David Beckham, pedilusor Britannicus.
- 1983
- Derek Boateng, pedilusor Ganensis.
- Maynor Figueroa, pedilusor Honduriae.
Mortes [recensere]
Saeculo 4 [recensere]
- 373 - Athanasius, episcopus Alexandriae; natus circa annum 296.
Saeculo 16 [recensere]
- 1519 - Leonardus Vincius, artifex et inventor Italicus.
Saeculo 19 [recensere]
- 1844 - Gulielmus Thomas Beckford, scriptor, vir publicus et artis collector Britannicus; natus est anno 1760.
- 1857 - Alfredus de Musset, poeta Francicus; natus est anno 1810.
- 1869 - Alexander Menšikov, dux militum Russicus; natus est anno 1787.
Saeculo 20 [recensere]
- 1934 - Sergius Lebedev, chemicus Russicus et Sovieticus (natus 1874)
- 1945 - Martinus Bormann, vir publicus Nazista Germaniae; natus est anno 1900.
- 1951 - Alphonsus de Châteaubriant, scriptor Francicus; natus est anno 1877.
- 1963 - Elisabetha Vietje, rerum politicarum perita Theodisca et sodalis CDU; nata est anno 1902.
- 1969 - Franciscus de Papen, legatus ac vir publicus Theodiscus factionis Centri; natus est anno 1879.
- 1980 - Theophilus Alajouanine, medicus et scriptor Francicus; natus est anno 1890.
- 1989 - Iosephus Siri, cardinalis Italicus; natus est anno 1902.
- 1998 - Iustinus Soni Fashanu, pedilusor Britannicus mortem sibi conscivit; natus est anno 1961.
Saeculo 21 [recensere]
- 2002 - Ricardus Stücklen, vir publicus Germanicus factionis CSU; natus est anno 1916.
- 2011 - Usama bin Ladin, conditor societatis terroris al-Qaeda a militibus Americanis Pakistaniae necatus est.
Vide etiam [recensere]
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |