Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus est una novem congregationum curiae romanae, quae die 1 Maii 1917 cum motu proprio Dei Providentis papa Benedictus XV ut Congregatio pro Ecclesia Orientali a olim Congregatione de Propaganda Fide separavit.

Sed iam papa Pius IX cum Constitutione Apostolica Romani Pontifices die 6 Ianuarii 1862 specialem sectionem Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus orientalis condiderat.

Secundum constitutionem apostolicam Pastor Bonus (art. 56) est officium huius congregationis, cuius "ipso iure Membra sunt Patriarchæ et Archiepiscopi Maiores Ecclesiarum Orientalium necnon Præses Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam" :

Congregatio ea cognoscit, quæ, sive quoad personas sive quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas respiciunt.

Praeses Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus est a die 1 Iulii 2007 cardinalis Leonardus Sandri, antea erat cardinalis cardinalis Ignatius Moussa Daoud.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!