Mitra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Archiepiscopus Eboracensis mitram gerens

Mitra est tegmen capitis et insigne proprium episcoporum Ecclesiae Occidentalis. Consistit in duabus textilis rigidi partibus in forma scutorum invertorum quae coniunctae sunt ut quasi diadema fiant, a quo duae infulae infimbriatae a tergo penduntur. Mitra a petaso Phrygiano crevisse habetur, et videtur non ante saeculum decimum adhiberi. In multis ecclesiis Protestantibus mitra desueta facta est (nempe munus ipsum episcopi abolitum est in ecclesiis quae Reformationem Calvini secutae sunt) sed ab fine saeculi undevicensimi usus mitrae fere restauratus est.

Antiquitus iuxta morem tres genera mitrae geri solebant:

  • Mitra praeciosa, opulente acupicta et gemmis ornata, quae gerebatur in festis sollemnibus et dominicis
  • Mitra aureata, gesta in temporibus poenitentialibus et in diebus ferialibus
  • Mitra simplex, e linteo albo fabricata, et gesta solum ad exequias defunctorum

Haec discrimina tamen iam rare servantur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]