Ioannes Franciscus Ravasi

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioannes Francus Ravasi)
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum generale cardinalis
Ioannes Franciscus Ravasi
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Ioannes Franciscus Ravasi die 12 Augusti 2012
Ioannes Franciscus Ravasi die 12 Augusti 2012
Praeses Pontificii Consilii de Cultura, Pontificiae Commissionis de Sacra Archaeologia et de Patrimonio Artis et Historiæ conservando
titulus
S. Georgii in Velabro
Natus 18 Octobris 1942
presbyter ordinatus 28 Iunii 1966
episcopus nominatus 3 Septembris 2007
episcopus consacratus 29 Septembris 2007
Cardinalis promulgatus 20 Novembris 2010
a papa Benedicto XVI
Pagina officialis Sanctae Sedis

Ioannes Franciscus Ravasi Italiane Gianfranco Ravasi (natus in vico Melatio- Italiane Merate - iuxta Leucum die 18 Octobris 1942) est cardinalis Italicus, eruditus rerum Biblicarum et linguae Hebraicae. Ravasi est etiam praeses Pontificii Consilii de Cultura, Pontificiae Commissionis de Sacra Archaeologia et de Patrimonio Artis et Historiæ conservando. Ioannes Franciscus Ravasi conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Franciscus Ravasi die 28 Iunii 1966 presbyter dioecesis Mediolanensis ordinatus est. Alumnus fuit apud Gregorianam et Pontificium Institutum Biblicum; professor meruit Mediolani ad Facultatem Theologicam Italiae Septentrionalis.

Ravasi fuit usque ad mensem Septembre 2007 Bibliothecae Ambrosianae, praeclarae bibliothecae Langobardiae a cardinale Federico Borromeo conditae praefectus et Pontificiae Commissionis Biblicae socius. Die 22 Iunii 1995 Ravasi a papa Ioanne Paulo II Pronotarius Apostolicus factus est.

Die Passionis Domini 2007 Ravasi meditationes Viae Crucis papae Benedicti XVI paravit et die 3 Septembris eiusdem anni a papa archiepiscopus titularis Villamagnensis ac Praeses Pontificii Consilii de Cultura, Pontificiae Commissionis de Sacra Archaeologia et de Patrimonio Artis et Historiæ conservando est. A papa ipso episcopus die 28 Septembris 2007 consacratus est.

Die 20 Novembris 2010 a papa Benedicto XVI Ioannes Franciscus Ravasi cardinalis diaconus creatus est titulo Sancti Georgii in Velabro.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Gesù, una buona notizia, SEI, Taurinis: 1982
  • Qohelet. Il libro più originale e scandaloso dell'Antico Testamento, edizioni San Paolo, Cinisello Balsamo anno 1988
  • Lettera ai Romani, edizione Dehoniane, Bononiae: 1990
  • Lettere ai Corinzi, edizione Dehoniane, Bononiae: 1992
  • Il racconto del cielo. Le storie, le idee, i personaggi dell'Antico Testamento, Mondadori, Mediolani: 1995
  • I salmi, Piemme, Hastae Pompeiae: 1996
  • La Buona Novella. Le storie, le idee, i personaggi del Nuovo Testamento, Mediolani anno 1996
  • Apocalisse, edizioni Piemme, Casale Monferrato: 1999
  • I monti di Dio. Il mistero della montagna tra parola e immagine, Cinisello Balsamo anno 2001
Cardinalis Ravasi apud Laude Nova, dies 19 Ianuarii 2014, presidens missa Sancti Bassiani.
  • Il libro di Giobbe, edizione Dehoniane, Bononiae: 2002
  • I Comandamenti, edizioni San Paolo, Cinisello Balsamo anno 2002
  • Via Crucis al Colosseo con Benedetto XVI, Libreria Editrice Vaticana, 2007
  • Le porte del peccato, Mondadori, 2007

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]