Cameronia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
République du Cameroun
Republic of Cameroon
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis

(Francice): Paix – Travail – Patrie
(Anglice): Peace – Work – Fatherland
(Latine): Pax-Labor-Patria

Situs Cameroniae in Africa
Linguae publica Francica et Anglica
Caput Yaunde
Praeses rei publicae Paulus Biya
Primus Minister Philemon Yang
Area
 - Tota
 - % aqua
Locus 53


475 442 km²
1.3

Incolarum numerus


 - Totus (aest. anno 2009)
 - Spissitudo

Locus 58


18 879 301
39.7 inc./km²

Independentia
 - e Francia et Britanniarum Regno

Kalendis Ianuariis 1960, Kalendis Octobribus 1961
Nummus Francus CFA (Francice: Franc CFA)
Zona Horaria UTC +1
Hymnus nationalis Chant de Ralliment (Francice) sive The Rallying Song (Anglice)
Abbreviatio interretialis .cm
Telephonicum praefixum +237

Res Publica Cameroniae (Francice République du Cameroun ; Anglice Republic of Cameroon) est civitas sui iuris in Africa Occidentali sita, cuius caput est Urbs Yaundensis. Nigeriae occidente, Tzadiae boreoriente, Reipublicae Africae Mediae Oriente et Guineae Aequatorensi, Gaboniae Reique publicae Congoliae meridie finitima est. Cameroniae litus iuxta Sinum Biafarensem, Sinus Guineensis, et Oceani Atlantici partem, iacet. Civitas "Africa in miniatura" propter suam geologicam culturalemque proprietates dissimiles appellatur. Inter naturales proprietates litora, deserta, montes, silvae pluviales et savannae sunt. Altissimus locus Mons Cameronia, Austroccidente, est dum maxima urbes Duala[1], Urbs Yaundensis[2] et Garua[3] (Anglice et Francice: Douala, Yaoundé, et Garoua, respective). Cameroniae amplius 200 dissimilium linguisticorum circulorum sunt. Civitas ob autochthonica musica genera, praesertim macossam et bicutsos (Anglice et Francice: makossa et bikutsi, respective), et ob suam prosperam turmas pediludicam nationalem celeberrima est. Anglica et Francica linguae publicae sunt. Cameroniae praeses est nunc Paulus Biya, Primus Minister Philemon Yang.

Tabula Cameroniae.

Inter primos terrae incolas civilizatio Saoica circum Lacum Tzadiam et Bacae venatores conlectores in austrorientalibus silvis imbricis sunt. Lusitanici exploratores litus saeculo quinto decimo attigere et regionem Rio dos Camarões ('Flumen Carideorum') nominaverunt, e quo nomen Cameroniae derivatur. Fulae milites Phylarchiam Adamavensem septemtrione saeculo undevicensimo condiderunt, et varia occidentis et boreoccidentis ethne potentes caranocratias fonocratiasque statuerunt. Cameronia colonia Germanica anno 1884 facta est.

Primo bello mundano confecto, regio inter Franciam et Britanniarum Regnum velut Societatis Civitatum mandatum divisum est. Unio Populorum Cameroniae (Francice: Union des Populations du Cameroun ; Anglice: Union of the Peoples of Cameroon), factio politica, libertatem suasit, sed a Francia decennio 196 utlagata? est. Bellum contra Franciam et contra Unionis Populorum Cameroniae militantes usque ad 1971 gestum est. Anno 1960, a Francia administrata pars Cameroniensis libera sicut Respublica Cameroniae facta est, Praeside Ahmadou Ahidjo. Britannicarum Cameroniarum meridionalis pars cum ea anno 1961 emersit ad formandam Rempublicam Foederalem Cameroniae. Civitas denuo Respublica Coniuncta Cameroniae anno 1972 et Respublica Cameroniae anno 1984 nominata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iosephus Merrick (dum an Isubo funeri anno 1845 intererat hic monstratus) Iamaicanus Baptista missionarius fuit qui ecclesiam litorales inter Isubos condidit.

Hodiernae Cameroniae terra primum per Neolithicum colonizatum est. Diuturnissime continui incolae ethne velut Bacae sunt. Cultura Saoica circum Lacum Tzadiam circa 500 a.C.n. surrexit et Canemicum et eius successorium, Imperium Bornu delevit. Regna fonocratiae et caranocratiae occidente surrexerunt.

Lusi nautae litus anno 1472 attigere. Qui dendrobranchiatorum et astacorum copiam in Vurorum flumine animadverterunt, quod Rio dos Camarões, scilicet 'Flumen Dendrobranchiatorum', nominaverunt ex quo "Cameroniae" nomen derivatur. Per insequentia pauca saecula, Europaea commoda commercium cum litorales populos regularizaverunt? Christiani missionarii intus invaserunt. Ineunte saeculo undevicensimo, Modibo Adama Fulanos milites in gihad Septemtrione contra haud Musulmanos et partim Musulmanos populos duxit et Phylarchiam Adamavensem statuit. Coloni populi qui a Fulis fugiebant magnam incolarum redistributionem? causaverunt.

Imperium Germanicum territorium ut Cameroniae coloniam anno 1884 exegit et firmam penetrationem incohavit. Ei proposita ad admeliorandam colonialem infrastructuram acerbo laborum coactorum systemati freta initiavere. Germania in primo bello mundano victa, Cameronia Societatis Civitatum mandatum facta et in Cameroniam Francicam et Cameroniam Btitannicam anno 1919 divisa est. Francia Cameroniensem oeconomiam in Francica inseruit et infrastructuram cum collocationibus pecuniariis et peritis operariis admelioravit, sed laboribus coactis perseveravit.

Britanni suam terram ex vicina Nigeria administraverunt. Quod Cameroniam neglectam "coloniae coloniam" faciebat, secundum autochthonum questus. Nigeriani adventicii operarii in Cameroniam Meridionalem venerunt, ad finem labores coactos adducentes sed autochthones populos incitantes. Societatis Civitatum mandata ad Consociationis Nationum Protectoratus anno 1946 conversa sunt et quaestio de libertate "instans problema""? in Francica Cameronia facta est. Francia radicallimam? factionem politicam, Societatem Populorum Cameroniae (Francice: Union des Populations du Cameroun ; Anglice: Union of the Peoples of Cameroon), die 13 Iulii anni 1955 utlagavit.? Quod longum bellum tectum et factionis ducis, Rubenis Um Nyobé, caedem, cum iter in Helvetia faciebat, provocavit. In Cameroniis Britannicis quaestio aut Cameroniae Francicae aut Nigeriae coniungi erat.

Kalendis Ianuariis anni 1960, Cameronia Francica libertatem e Francia adepta est, Praeside Ahmadou Ahidjo. Kalendis Octobribus anni 1961, antiquae Britannicae Cameroniae Meridionales Cameroniae Francicae se iunxerunt ad formandam Rempublicam Foederalem Cameroniae. Ahmadou Ahidjo prosecuto bello contra Unionem Populorum Cameroniae usus est ut potestatem in praesidatu congregaret, in eo pergens, adhuc sublata Unione Populorum Cameroniae anno 1971.

Haec factio politica, Unio Populorum Cameroniae, unica legitima factio politica Kalendis Septembribus anni 1966 facta est et anno 1972 foederalis gubernationis systema pro Republica Unita Cameroniae, ex Yaunde recta, abolitum est. Ahmadou Ahidjo oeconomicum liberalismi destinati programma insecutus est, commercialem agriculturam et petrolei expilationem praestans. Gubernatio e petroleo pecunia usa est ad creandum civitatis numeratae pecuniae suppletorium, ad agricolis solvendum et ad pecuniam praecipuis evolutionis propositis suppeditandam; nihilominus, multa incepta prolapsa sunt cum Ahmadou Ahidjo inqualificatos socios ad dirigendum designaret.

Ahmadou Ahidjo se die 4 Novembris anni 1982 abdicans, potestatem constitutionali successori, Paulo Biya, reliquit. Nihilominus, Ahmadou Ahidjo Societatem Populorum Cameroniae moderatus remansit et civitatem post siparium gerere conatus est, donec Paulus Biya et sui socii eum desistere coegerunt. Paulus Biya suam administrationem coepit impellendo in democraticiorem gubernationem, sed defecta subitanea rerum conversio anno 1984 eum adegit ad dominandi modum sui decessoris.

Cameronia oeconomicam crisin e medio decennio 199 in exeuns decennium 200 passa est propter internationales oeconomicas condiciones, siccitatem, petrolei pretii deminutionem, corruptionis annos, malam administrationem, et nepotismum. Cameronia ad adventicium auxilium se vertit, gubernationis sumptus secavit et industrias privatizavit. Denuo introducta multifactionali civilitate Decembre anni 1990, antiquarum Cameroniarum Britannicarum coactus circuli de maiore autonomia expostulavere, dum Consilii Nationalis Cameroniarum Meridionalium (Anglice: Southern Cameroons National Council) quidam pro tota secessione velut Republica Ambazoniae advocabant. Februario anni 2008, Cameronia pessimam violentiam in quindecim annis experta est, cum vectura operistitium Dualae violentas reclamationes in 31 municipalibus areis factum est.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Praeses Cameroniae latas unilateralesque? potestates ad creandum politicum programma, ad administrandas gubernativas agenturas, ad iubendas vires armatas, ad negotiandum et ad sanciendum foedera et ad enuntiandum iustitium habet. Praeses gubernationis publicae omnibus gradibus eligit, e primo ministro (duce gubernationis considerato) ad provinciarum gubernatores, divisionum praefectos, et magnarum urbium symbulos. Praeses singulis septem annis populari suffragio eligitur. Minoribus in municipiis, populus demarchos et symbulos? eligit.

Corruptio omnibus gubernationis gradibus abundabat. Anno 1997, Cameronia graphea contra corruptionem in viginti novem ministeriis statuit, sed solum 25% operativum factum est et anno 2007 Transparentia Internationalis (Anglice: Transparency International) Cameroniam numero 138 conlocavit in catalogo cum 163 civitatum ordinatarum e minore ad maiorem corruptionem. Die 18 Ianuarii anni 2006, Paulus Biya ambitionem contra corruptionem incepit, dirigente Observatorio Nationali Contra Corruptionem.

Ducis signum Banae, in Regione Occidentali, gloriam talibus rectoribus datam ostendit. Cameroniensis gubernatio traditionalium auctoritatum potestates agnoscit dummodo eorum rectiones reipublicae leges non contradicat.

Legitimum Cameroniae systema aliquam in Francica lege civili cum communibus legitimis ponderibus fundatur. Quamquam nomine libera, res iudiciaria in exsecutivae Ministerii Iustitiae auctoritatem incidit. Omnibus gradibus praeses iudices eligit. Res iudiciaria publice dividitur in tribunalia duo, Tribunal Appellationis et Tribunal Supremum. Conventus Nationalis Alti Tribunalis Iustitiae novem socios eligit quod alti gradus gubernationis socios iudicat cum de crimine maiestatis aut de laedenda reipublicae securitate accusantur.

Iurum humanorum societates biocolyticas et militares vires de male tractandis et adhuc cruciandis sceleratis suspectis, ethnicis minoritatibus, homosexualibus, et politicis activistis accusant. Carceres plenissimi sunt cum paucis accessibus ad adaequata alimentaria et medica catastemata, dum carceres a traditionalibus praefectis septemtrione recti munus continendorum politicorum opponentium, gubernatione petente, exsequuntur. Nihilominus, ex ineunte decennio 201, crescens vigilum et gendarmorum numerus propter indecoram morem iudicatus est.

Conventus Nationalis leges fert. Corpus in centum octoginta sociis consistunt, qui per quinquennium eliguntur et inter se ter quotannis congrediuntur. Leges maioritario suffragio fertur. Rarissime Conventus leges a praeside propositas mutavit aut impedivit. Constitutio anni 1996 secundam parlamenti cameram, centum sedium Senatum, statuit, sed hoc corpus nunquam effectum est. Gubernatio traditionalium ducum, fonorum et lamidonum, auctoritatem agnoscit ut locali gradu ad solvendas discussiones gubernent dummodo tales rectiones cum civitatis legibus non confligant.

Praesidis Pauli Biya Motus Democraticus Populi Cameroniensis (Anglice: Cameroon People's Democratic Movement ; Francice: Rassemblement démocratique du Peuple Camerounais) unica legitima factio politica usque ad Decembrem anni 1990 fuit. Numerosi politici et regionales circuli ex illo tempore formatae sunt. Praecipua oppositio Frons Socialis Democratica, praesertim in Anglophonica nationis regione fundata et ab Iohanne Fru Ndi ducta, est. Paulus Biya et sua factio in praesidatu et Convento Nationali dominium in nationalibus comitiis servaverunt sed aemuli haec iniusta fuisse arguunt. Iurum humanorum societates gubernationem oppositionis circulorum libertates protestationibus prohibendis, disrumpendis congressionibus et prehendendis oppositionis ducibus et diurnariis tollere allegant. Domus Libertatis Cameroniam "haud liberam" prout cognitionem politicorum iurum et civilium libertatum catalogat. Ultima comitia parlamentaria die 22 Iulii anni 2007 habita sunt.

Cameronia cum Consortionis Populorum tum Francophoniae socia est. Eius rationes internationales eas praecipuae sociae, Franciae (antiquae colonizatoriae potentiae), sequuntur. Civitas multo in Francia suae defensioni nititur, quamquam militaris sumptus maior sumptu aliorum gubernationis camporum est. Paulus Biya cum Nigeriana gubernatione propter paeninsulae Bacassicae possessionem et cum Gaboniae praeside, Omare Bongo, propter personales aemulationes collisus est.

Educatio et valetudo[recensere | fontem recensere]

Doctor quotidianus suas diaconias Tati, in Regione Boreoccidentali praeconatur. Tales sanatores populares alternativae conventionaliter exercitatis medicis sunt.

Plerique pueri accessus ad gratuitas, a civitate rectas scholas aut ad privata et religiosa catastemata cum subsidiis habent. Educativum systema Britannici et Francici praegressuum mixtio est cum maxima instructionis parte Anglice aut Francice. Cameronia maximorum indicum unum de scholari assiduitate in Africa habet. Puellae scholae minus assidue quam pueri propter culturales mores, domestica munera, praematura matrimonium graviditatemque et sexualem parenochlesin intersunt. Quamquam adsiduitatis indices meridie maiores, dispar magistrorum numerus ibi destinantur, relictis septemtrionalibus scholis chronice cum pauco contubernio.

Sex a civitate rectae universitates Cameroniensibus studentibus serviunt. Amplius 60 000 studentium ad academicum annum 1998–1999 adscriptum est. Decanorum consilium, scholarum directores et civitatis ministeriorum repraesentantes scholas gubernant, ducente rectore. Civitatis opes universitatibus exiguae et studentium matriculationes nomine 25% dispensationis superioris educationis constituunt. Nihilominus, studentes contra has taxas ex earum introductione anno 1993 pugnavere. Universitates contra necessitatem augendi admissionis selectivitatem restiterunt, operam dando ut reditus e studentium taxis augeantur, et sudentium numerus amplius 5000 superavit, ad quos educandos universitates constructae sunt. Similiter in facultatibus salariorum deminutio anno 1993 difficile idoneum conturbenium invenire et servare fecit.

Ex anno 1990, privata instituta in regionibus quinque surrexere. Haec scholae honoraria inter quinquies et decies maiora civitatis scholarum eis referunt. Verumtamen, brevia programmata exercitandorum professionalium in campis utputa ratiocinio, administratione, diurnalismo et Interretialibus technologiis offerunt, quamobrem populares inter studentes sunt. Quaedam scholae nihilominus minimas gubernationis normas de infrastructura et facultate non attingunt et sine diplomate operare possunt.

Curationis medicae qualitas plerumque humilis est. Extra praecipuas urbes, catastemata crebro sordida et tenuiter intructa sunt. Inter endemicos morbos sunt febris dengue, filariasis, leishmaniasis, malaria, meningitis, schistosomiasis, trypanosomiasis Africa. Morbus SCDI/VIDH seropraevalentiae index 5,4% inter 15 et 49 annos natos aestimatur, quamquam grave stigma contra morbum relatorum casuum numerum artificiose parvum servat. Medicina traditionalis velut popularis alternativa Occidentali medicinae manet.

Administratio territorialis[recensere | fontem recensere]

Ministerium Administrationis Territorialis responsalis parationis, implantationis, et aestimationis de gubernationis programmate in territoriali administratione, decentralizatione et civili tutela, naturalium calamitatum impeditionem et parationem includente, est. Ministerii Administrationis Territorialis munus territoriales administrativas unitates et externas diaconias instruere et nationalia localiaque comitia referendaque instruere est.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Departimenta Cameroniae

Constitutio Cameroniam in semiautonomas regiones decem, singulas a singulis Consiliis Regionalibus administratas, dividit. Praesidiale decretum diei 12 Novembris anni 2008 mutationem e provinciis in regiones rite instigavit. Singulae regiones a singulis gubernatoribus quos praeses designat ducuntur. Hi ductores munere perficiendae voluntatis praesidialis, referendarum generalium rerum condicionibusque in regionibus, administrandarum civilium diaconiarum, servandae pacis et praesidendi minorum administrativarum unitatum ducibus funguntur. Gubernatores latas potestates habent: propaganda in area distribuere et exercitum, gendarmos et vigiles vocare possunt. Omnes locorum gubernationis publici mediae gubernationis Ministerii Administrationis Territorialis functionarii, e quo locorum gubernationes plerasque suas dispensationes oeconomicas etiam adipiscuntur. Infra in tabula regiones sunt:

Dissimilia capita et linguae in Regionibus
Regiones Latine Regiones Francice Regiones Anglice Caput Latine Caput Francice Caput Anglice Lingua officialis
praecipua[4]
Regiones Cameroniae.
1 Adamava Adamaoua Adamawa Urbs Ngaunderensis[5] Ngaoundéré Ngaoundéré Francica
2 Centrum Centre Centre Yaunde Yaoundé Yaoundé Francica
3 Oriens Est East Bertua[6] Bertoua Bertoua Francica
4 Septemtrio Extremus Extrême-Nord Far North Marua[7] Maroua Maroua Francica
5 Litus Littoral Littoral Duala Douala Douala Francica
6 Septemtrio Nord North Garua[8] Garoua Garoua Francica
7 Boeroccidens Nord-Ouest Northwest Bamenda[9] Bamenda Bamenda Anglica
8 Occidens Ouest West Urbs Bafussamensis[10] Bafoussam Bafoussam Francica
9 Meridies Sud South Ebolova[11] Ebolowa Ebolowa Francica
10 Austroccidens Sud-Ouest Southwest Buea[12] Buéa Buea Anglica

Regiones vicissim in quinquaginta octo departimenta (Francice: départements) subdividuntur. Quae a praefectis qui praeses designat et qui gubernatoris muneribus minori scala funguntur reguntur. Haec departimenta vicissim in arrotundimenta (Francice: arrondissements) subdividuntur quae a subpraefectis (Francice: sous-prefets) reguntur. Districti, a ducibus districti (Francice: chefs de districtAnglice: district heads) administrati, minimae administrativae unitates sunt. Qui in magnis arrotundimentis et in regionibus difficilibus attactu inveniuntur.

Geographia et clima[recensere | fontem recensere]

Circa 475 442 chiliometrorum quadratorum (183 569 milium passuum quadratorum) lata, Cameronia locum 53 secundum maximam civitatis aream occupat. Magnitudinem comparabilis Papuae Novae Guineae est et paulum maior quam Civitatum Foederatarum civitas California est. Civitas inter Africam Centralem et Occidentalem iuxta Sinum Biafarensem, et ad Sinum Guineensem et ad Oceanum Atlanticum pertinentis, sita est. Periegeticae litterae Cameroniam velut "Africam in miniatura" describunt quia praecipua continentis climata et vegetationem ostendit: litus, deserta, montes, silvas imbricas, savannam. Civitatis vicinae Nigeria occidente, Tzadia boreoriente, Respublica Africae Mediae oriente, et Guinea Aequatoriensis, Gabonia Resque Publica Congoliensis meridie sunt.

Cameronia in praecipuas geographicas zonas quinque, principalibus physicis, climaticis et vegetationis proprietatibus distinctas, dividitur. Litoralis planities inter quindecim et centum quinquaginta chiliometrorum (inter 9 et 93 milium passuum) intus e Sinu Guineensi patet et mediam elevationem 90 metrorum (295 pedum) habet. Excessive aestifera et umida cum brevi tempore sicco, haec zona crebre nemorosa est et in Tellere madidissimorum locorum quosdam, silvarum litoralium Crossensium-Sanagensium-Biokensium partem, includit.

Oropedium Meridionale Cameroniense e litorali planitie usque ad mediam elevationem 650 metrorum (2133 pedum) ascendit. Aequatorensis silva imbrica in hanc regionem domitatur, quamquam alternatio inter tempus pluviosum et siccum eam minus umidam litore facit. Haec area ad Silvarum litoralium Aequatorensium Atlanticarum oecoregionem pertinet.

Ager prope Ngaundal in Cameroniensi Regione Adamavensi.

Inaequabile montium, collium, et oropediorum iugum, velut Linea Cameroniae notum, e litorali Monte Cameronia (Francice: Mont Cameroun ; Anglice: Mount Cameroon), Cameroniae maximo loco 4095 metrotum (13 435 pedum) alto, fere usque ad Lacum Tzadiam in Camaeroniae Septemtrionali cuspide patet. Haec regio placidum clima, speciatim in Oropedio Occidentali, habet quamquam pluviae crebrae sunt. Cuius sola inter Cameronia fecundissima, praesertim circum vulcanicum Montem Cameroniam, sunt. Vulcanismus ibi lacus crateris creavit. Quorum unus, Lacus Nyos, die 21 Augusti anni 1986 carbonii dioxidum ructavit et inter 1700 et 2000 hominum necavit. Haec area ab Instituto Mundano Naturae (Anglice: World Wide Fund for Nature) silvarum Oropedii Cameroniensis oecoregio designata est.

Meridionale oropedium in septemtrionem ad herbidam et scruposam Planitiem Adamavae ascendit. Haec proprietas ex occidentali montuosa area tenditur et saeptum inter civitatis septemtrionem et meridiem format. Cuius media elevatio 1100 metrorum (3609 pedum) est et cuius temperatura e 22 °C (71,6 °F) in 25 °C (77 °F) cum multo pluviarum variat. Terrarum inferiorum regio ex Adamavae margine in Lacum Tzadiam cum media elevatio inter 300 et 350 metrorum (inter 984 et 1148 pedum) patet. Cuius characteristica vegetatio savannae frutices et herbae est. Haec regio cum raris pluviis et altis mediis temperaturis est.

Cameronia quattuor siccationis exemplaria habet. Meridie, praecipua flumina Ntemense Nyogense, Sanaga et Vuri (Francice et Anglice: Ntem, Nyong, Sanaga, Wouri, respective) sunt. Quae in austroccidentem et in occidentem directe in Sinum Guineensem influunt. Flumina Dza et Cadei (Francice et Anglice: Dja et Kadéï, respective) in Austrorientem in flumen Congonem influunt. In septemtrionali Cameronia, flumen Benues (Francice et Anglice: Bénoué) in Septemtrionem et in occidentem in Nigrum influit. Logone (Francice et Anglice: Logone) in septemtrionem in Lacum Tzadiam, quem Cameronia tribus vicinis nationibus impertit, influit.

Oeconomia et infrastructura[recensere | fontem recensere]

Piscatus praecipua industria in Cameronia est. Saeculi quinto decimo, Lusici exploratores sic dendrobranchiata abundare invenere ut regionem Rio dos Camarões ('Flumen Dendrobranchiatorum'), nominaverint, e quo Cameroniae nomen derivat. Hoc dendrobranchiatum in Limbe anno 2007 piscatum est.

Cameroniensis per capita PDG (PAP) 2300 Statunitensium dollariorum anno 2008 aestimatus est, inter maximos decem in Africa Subsaharica. Inter praecipuos exportationis mercatus Francia, Italia, Corea Meridionalis, Hispania et Britanniarum Regnum sunt. Cameronia Argentariae Civitatum Africae Centralis, Unioni Telonariae et Oeconomicae Africae Centralis et Consociationi pro Harmonizatione in Africa Iuris Negotiorum interest.

Cameroniaenummus est francus CFA. Ambages grapheocratica, magna vectigalia et endemica corruptio campi privati incremento obstavit. Vacatio operis 30% anni 2001 aestimabatur et circiter tertia incolarum pars sub limine paupertatis 1.25 Statunitensium dollariorum pro die anno 2009 vivebat. Ex exeunti decennio 199, Cameronia programmata ab Argentaria Mundana et a Aerario Monetario Internationali suasa ad reducendam paupertatem, ad privatizandas industrias et ad augendum oeconomicum incrementum secuta est. Periegesis est campus crescens,? praesertim litoralibus in regionibus circum Montem Cameroniam et septemtrione.

Naturales Cameroniae opes optime idoneae agriculturae et arboriculturae sunt. Aestimatum 70% incolarum agrum colit et agricultura 19.8% Producti Domestici Grossi anno 2009 continet. Plerique agri scala subsistentiae a localibus agricolis simplicibus ferramentis utentibus coluntur. Qui agriculturalem redundantiam vendant el quidam seclusos agros commerciali usui servat. Media urbana praesertim rusticae agriculturae de cibo confidunt. Sola et clima in litore magnam bananarum, cacaonis, palmarii olei, gummis, et theae culturam alunt. Intus in Oropedio Meridionali Cameroniensi inter agriculturam commercialem sunt coffea, saccharum, tabacum. Coffeum praecipuus cultus commercialis in occidentalibus terris superioribus et septemtrione naturales condiciones cultibus velut xylo, arachide et oryzae favent. Fiducia in agriculturalihus exportationibus Cameroniam pretiorum permutationibus vulnerabilem facit.

Fulanus pastor suum armentum septemtrionali in Cameronia agit.

Pecus totam per civitatem nutritur. Piscatus circa 5000 hominum detinet et 20 000 tonnarum victus maritimi quotannis suppeditat. Rhoposarx, diu fundamentalis Cameroniensium agricolarum cibus, hodie cupidium in urbanis civitatis mediis est. Rhoposarcis commercium desilvationem velut prima minatio vitae silvestris in Cameronia superavit.

Meridionalis silva imbrica vastum lignorum suppletorium habet, aestimatum 37% totius terrestris Cameroniae areae tegens. Nihilominus, latae sivae regionis difficiles attactu sunt. Ligna, aliquam ab adventiciis societatibus contrecta, gubernationi 60 millionum Statunitensium dollariorum quotannis praebent et leges securam et sustentabilem lignorum culturam statuunt. Nihilo setius, reapse, industria inter minime in Cameronia ordinatas una est.

Taxiraeda collectiva constitum lignorum vehiculum in autovia inter Urbem Abongensem-Mbangensem et Lomie, in Regione Orientali, transire conatur.

In ergasteriis fundata industria aestimatum 29.75 PDG rationem anno 2009 reddit. Amplius 75% Cameroniensis industrialis vis Dualae et in Bonaberis conlocatur. Cameronia substantiales minerales opes possidet sed ample non suffodiuntur. Petrolei cultura ex anno 1985 cecidit, sed adhuc sic substantialis campus est ut pretiorum decrementa gravem effectum oeconomiae habeant. Cataractae et aquae cadentes meridionalia flumina obstruunt, sed hi situs opportunitates hydroelectricae evolutioni offerunt et maximam Cameroniensis energiae partem suppeditant. Flumen Sanaga maximum hydroelectricum ergasterium, Edeae situm, pellit. Relicta Cameroniae energia e thermicis ergasteriis petroleo pulsis oritur. Maxima nationis pars sine fidis energiae commeatibus manet.

Vectura in Cameronia est crebro difficilis. Exceptis nonnullis relative? bonis viis vectigalis, praecipuas urbes conectentibus, (omnibus unius semitae), autoviae sordide coluntur et inclementi caelo subiiciunt, quia solum 10% autoviarum bituminatum est. Hodophragmata crebro parvi inserviunt, excepto proposito ut vigil et gerdarmi corruptelas ex viatoribus colligant. Autoviarium latrocinium iam dudum vecturae iuxta orientales occidentalesque limites obstavit et ex anno 2005 problema Oriente incensum est cum Respublica Africae Mediae amplius destabilizaretur.?

Interurbanorum laophoriorum diaconiae a multis privatis societatibus gestae omnes praecipuas urbes conectunt. Quamquam interurbana laophoria rare secundum horarium discedunt, tamen satis expectant ut omnes tesserae vendantur. Quae dilectissimum medium vecturae sunt quae gubernationalis ferriviaria diaconia sequitur. Ferriviariae diaconiae e Cumba in orientem usque ad Belabonem et in Septemtrionem usque ad Urbem Ngaunderensem comprehendunt. Internationales aëroportus Dualae et Garuae (Anglice et Francice: Douala et Garoua, respective) collocati sunt cum minore catastemate in Yaunde. Bamendanus aëroportus clausus est. Fluminis Vurorum certis temporibus navigabile e Garua in Nigeriam est.

Quamquam libertas preli ex ineunte decennio 201 admelioravit, prelum corrumptum est et specialia commoda et politicos circulos contemplatur. Diaria ex more se ad censuram referunt ad evitandas repressalias gubernationis. Praecipuae radiophonicae et televisificae stationes a gubernatione geruntur et aliae communicationes, velut terrestris baseos telephonia et telegraphia, valde sub gubernationali dominio sunt. Nihilominus, telephoniorum gestabilium retia et interretialia provisoria mirifice ex ineunte decennio 201 aucta sunt et valde sine regulatione sunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Musgumicae domus, in Regione Septemtrionis Extremi, e terra herbaque factae sunt.

Anni 2009, Consociationis Nationum aestimationes Cameroniensem numerum incolarum cum 19 522 000 conlocavit. Qui iuvenis est: aestimatum 40.9% minus quam quindecim annos nati et 96.7% minus quam sexaginta quinque est. Index natalis in 34.1 natalium pro mille hominum et index mortis in 12.2 aestimatur. Exspectatio vitae est 53.69 annorum, 52.89 viris et 54.52 feminis.

Cameronienses quoque in urbicolas et ruricolas dividuntur. Spissitudo incolarum magnis in urbanis centris, Occidentalibus in terris superioribus et Boreorientali in planitie maxima est. Duala, Yaunde, et Garua sunt maximae urbes. Ex contrario, Oropedio Adamavensi, austrorientali Benuensi depressio et maximae Oropedii meridionalis Cameroniensis parti pauci incolae sunt.

Homines e densissimis occidentalibus terris superioribus et e subevoluto septemtrione se in litoralem satam zonam et in urbana centra operae causa movent. Minores motus eveniunt cum operarii operam in serratrinis et sationibus Meridie et Oriente quaerunt. Quamquam nationalis sexualis proportio relative par est, hi immigrantes praesertim viri sunt, adducentes ut impares proportiones nonnullis regionibus sint.

Tam monogamia quam polygamia practicantur et media Cameroniensis familia extensa et amplia est. Septemtrione, feminae ad domum tendunt et viri armentum agunt aut velut agricolae laborant; meridie, feminae familiarem cibum colit et viri carnem praebent et agriculturam commercialem colit. Viri Cameroniensem in societatem domitantur et violentia discriminatioque contra feminas communes sunt.

Anno 2007, Cameronia hospitio circiter 97 400 profugorum et asylum petentium accipiebat. Quorum 49 300 e Republica Africae Mediae (multi bello in Occidentem lati), 41 600 e Tzadia et 2900 e Nigeria erant. Cameroniensium civium raptus a Mesafricanis praesonibus ex anno 2005 crevit.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Computantur in Cameronia amplius 200 linguarum, inter quas sunt Bamunica, Banconica, lingua Evondonica, Duala, Basaa, Yabassica, Dibomica, Mbangica, Mocpueica, Buluvica, Fula, linguae Bamileceicae multis subcirculis compositae inter quos Fefeica (in Urbe Bafangensi), Ghomala (in urbibus Bafussamensi, Bahamensi, Bandzunensi, Batiensi, et inter Bansoas, Bandencopos), Medumba (in Bangangte), Yemba (in Eridopoli), Ngombaa (in Bamessone) et multum aliarum. Contra plerasque Africas nationes, Cameronia praeponderantem linguam regionalem aut communem non habet. Nihilominus, urbana iuventus sermonis perplexi speciem, Camfranglicam (Anglice et Francice: Camfranglais, Francicae et Anglicae et Cameroniensium locutionum et verlanis mixtionem) nominatam, creavit, quae secundum urbes variat. Praeterea, lingua Piginanglica (Anglici creoli species) est, quae aliquando ut lingua franca venditoribus meret.

De linguis publicis, Francica (80% Cameroniensium) et Anglica (qua duae administrativae subdivisiones finitimae anglophonicae Nigeriae loquuntur) duae et administrationis et docentiae et mediorum communicationis linguae sunt. Hic bilinguismus colonizationis legatum est quod Cameroniam simul francophonico et anglophonico mundis interesse permittit. Nihilominus, administratio et media communicationis Francicae aliquam favent propter demographicam francophonorum maioritatem. Quidam anglophoni de discriminatione causa suae linguae queruntur.

Nihilo setius, bilinguismus a gubernatione officialiter alitur et pleraque publica documenta lecta sive scripta ambabus linguis sunt. Praeterea, quinque e septem publicis universitatibus bilingues sunt, una tota anglophona (Universitas Bueae) et numerosa bilinguia ludi literarii et lycaea totum per territorium sunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Religio in Cameronia
religio percentatio
Christiani
  
40%
Autochthones
  
40%
Musulmani
  
20%

Cameronia magnum libertatis religionis et diversitatis gradum habet. Christiani praecipue Meridionales Occidentalesque regiones incolunt, dum Musulmani magno numero singulis in regionibus habitant sed Septemtrione concentrantur. Significativa intestina migratio est. In praesenti nulla activa Islamica factio politica est. Magna urbes significativos ex ambobus circulis sectatorum numeros habent cum meschitis et ecclesiis crebro prope se ipsas sitis.

Ex austroccidentali et boreoccidentali regionibus, Cameronienses aliquam Protestantes sunt dum francophonicae Meridionalis et Occidentalis regiones aliquam Catholicae sunt. Australia ethnē praecipue Christiana aut Animistica credibilia aut syncreticam ex ambobus credibilium generibus combinationem colunt. Populus laxe veneficium credit et gubernatio tales cultus utlagat. Suspectae veneficae crebro turbae vi subiectae sunt.

Septemtrionalibus in regionibus, locorum dominans Fulanicum ethnos praecipue Musulmanum est, quamquam quaedam ethnē Animistica credibilia servant et Cirdi (Anglice et Francice: Kirdi), scilicet pagani, a Fulis nuncupantur. Regionis Occidentalis Bamunicum (Anglice: BamumFrancice: Bamoun) ethnos aliquam Musulmanum est. Autochthonicae traditionales religiones ruralibus in areis totam per nationem coluntur sed rarissime palam in urbibus coluntur pro parte quia multi indigenici religiosi circuli intrinsice locales in proprietate sunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Bacae saltatores salutatores in Regionem Orientalem salutant.
Dies festi
Dies Nomen Latinum Nomen Francicum Nomen Anglicum
Kalendis Ianuariis Annus Novus Jour de l'an New Year's Day
11 Februarii Dies Nationalis Iuventutis Journée nationale de la jeunesse National Youth Day
Kalendis Maiis Dies Laboris Fête du Travail Labor Day
20 Maii Dies Nationalis Journée nationale National Day
15 Augusti Assumptio Assomption Assumption
Kalendis Octobribus Dies Unificationis Journée de la réunification Unification Day
25 Decembris Christi Natalis Noël Christmas

Singulae unicae culturales formae singulis Cameroniensibus ethnesi sunt. Inter usitatas celebrationes natus, mortes, plantationes, vacunalia, et religiosi ritus. Septem dies feriati per annum observantur, et inter mobiles dies festos Christiani Passio Domini, Pascha, Lunae dies Paschae Ascensioque et Islamica Eidulfitrum, Eiduladha, Maulidumque (Arabice: عيد الفطر et عيد الأضحى et مولد النبي, respective) sunt.

Quidam Cameroniensis lingua internationalis attentionis obiectum per conatum interactivi linguarum docendarum situs interretialis in busuu.com/enc/home facta est. Haec lingua Busuu nuncupatur et non classificata Bantois linguae Cameroniae cum solum octo locutoribus est.

Musica et saltatio pars Cameroniensium caerimoniarum, festivalium, conviviorum, et fabellarum narrationis sunt. Traditionales saltationes valde choreographantur et viros feminasque segregant, aut participationem unius sexus connudati vetant. Saltationum proposita e puro oblectamento in religiosam devotionem variant. Traditionaliter,? musica oraliter? transmittitur. Usitata in exhibitione, cantorum chorus monodiarium reboat.

Concentus instrumentalis tam simplex quam manus plodere et pedibus tangere potest, sed inter traditionalia instrumenta tintinnabula a saltatoribus canta, plausoria, tympana, et tympana loquacia, tibiae, bucinae, crepundiae, instrumenta intensa, fistulae et xylophonia sunt; exacta combinatio secundum ethnos et regionem variat. Aliqui actores totos cantus ipsi canunt, instrumento simili harpae concento.

Inter popularia musica genera ambassibayum (Anglice: ambasse bey) in litore, assico (Anglice et Francice: assiko) Basaarum, mangambeu (Anglice et Francice: mangambeu) et tsamassi Bamilecium sunt. Musica Nigeriae Anglophonos Cameronienses actores affecit, et cantoris Prince Nico Mbarga excelsae vitae carmen triviale "Sweet Mother" Africus phonodiscus in historia venitissimus est. Duo popularissima genera macossa et bicutsi (Anglice et Francice: makossa et bikutsi, respective) sunt. Macossa Dualae evoluta est et vulgarem, excelsam vitam, pectoralem et Congensem musicam commiscet. Cantores velut Manu Dibango, Francis Bebey, Moni Bilé, et Petit-Pays genus per totum orbem terrarum decenniis 198 et 199 pervulgavere. Bicutsi velut musica bellica inter Evondones orti sunt. Artifices velut Anna Maria Nzié eos musicam saltationis popularis ineunte decennio 195 fecerunt et actores velut Mama Ohandja et Les Têtes Brulées eos inter civitates per decennia 197 198 et 199 pervulgaverunt.

Gastronomia secundum regionem variat, sed magnus, unius ferculi et vespertinus cibus communis per nationem est. Usitatum ferculum quoddam in tarone, maizo, mandioca, milio, musa paradisiaca, patatis, oryza, aut dioscoreis, crebro fractis in pastosum fufu (sive Cameroniense cuscussum), fundatur. Cum liquamine, iusculo aut carne cocta ex holeribus, faboideais, oleo palmae aut aliis elementis factum apponitur. Caro et piscis popularia sed cara additamenta. Fercula crebro admodum calidissima et sale, capsico et maggis condita sunt. Aqua, phoenicoenos et cervisia miliacea traditionales cibariae potiones sunt, quamquam cervisia, soda, et vinum plebis favorem consecuta sunt. Mensale argentum commune est, sed cibus traditionaliter dextera manu manipulatur. Ientaculum in panis reliquiis et fructibus cum cafea aut thea consistit, plerumque ientaculum e similagine fit, varia dissimilia alimenta talia ut pufpuffa (Anglice: puff-puff?), scilicet lagana turgida. Anglice: doughnut sive donut), banana Accrensis, e bananis et farina facta, libum fabae et multa alia. Gustus populares sunt, imprimis maioribus in urbibus ubi circulatoribus emi possunt.

Femina corbem prope Lacum Ossam, in Regione Litorali, tegit. Cameronienses tales opificum artes totam per nationem colunt.

Traditionales et opificum artes totam per civitatem commercialibus, decorativis, religiosisque propositis coluntur. Xyloglypta et opera sculpta maxime communia sunt. Primae qualitatis argilla Occidentalibus in terris superioribus figlinae et fictili idonea est. Alias inter opificum artes corbium contextus, globulorum perforatorum opera, lagenariarum caelatura et pictura, acupictura, et coriacea opera sunt. In traditionalium aedium generibus localibus promptis materiis utuntur et e temporariis suffugiis e ligno foliisque Vodabium (Anglice et Francice: Wodaabe) ad rectangulares domus e luto paniculisque Meridionalium populorum variant. Domicilia e materiis talibus ut caemento et stanno facta magis magisque communia sunt.

Cameronia contra Germaniam in Medio Stadio (Theodisce: Zentralstadion) Lipsiae, die 27 Aprilis anni 2003, certat.

Cameronienses litterae et pelliculae et Europaea et Africa themata conspexerunt. Colonialis aerae scriptores tales ut Ludovicus Maria Pouka et Sancius Maimo ab Europaeis missionariis societatibus educati sunt, et adsimilationem in Europaeam culturam velut modum ferendae Cameroniae in modernum mundum suaserunt. Post bellum mundanum secundum, scriptores sicut Mongo Beti et Ferdinandus Oyono colonialismum describentes reprehendentesque adsimilationem reiecit.

Brevi post libertatem captam, Ioannes Paulus Ngassa, Theresia Sita-Bella, et alii pellicularum factores consimilia themata scrutati sunt. Decennio 197, Mongo Beti et alii scriptores postcolonialismum, Africae evolutionis problemata, et Africae identitatis recuperationem scrutati sunt. Interea, decennio 198, pellicularum factores tales ut Iohannes Petrus Dikongué Pipa et Daniel Kamwa de dissensionibus traditionum? et postcolonialismi. Litterae et pelliculae per proxima duo decennia magis omnino Cameroniensia themata conspexerunt.

Politica civitatis programmata valide omnium generum artium athleticarum commendant. Inter artes athleticas caudicarum certamen et palaestrica sunt et aliquot centeni cursores 45 chiliometrorum (25 milum passuum) Cursum Spei Montis Cameroniae quotannis participant. Cameronia e paucis tropicis civitatibus una est quae in Olympiis Hiemalibus certavit. Nihilominus, artibus athleticis in Cameronia pediludium praeest. Imperitae pediludicae consociationes abundant, secundum ethnicas divisiones aut penes corporatos sponsores dispositae. Turma Pediludica Nationalis Cameronensis una inter mundi optimas fuit e sua exhibitione in Certamine Mundano Pedilusorio anni 1990. Cameronia quattuor Poculi Africi Nationum (Anglice Africa Cup of Nations ; Francice Coupe d'Afrique des nations) palmas et nomisma aurea in Olympiis anni 2000 adepta est. Samuel Eto'o et Turma Pediludica Nationalis Cameronensis extra circulorum scaenas in Certamine Mundano Pedilusorio anni 2010 non id fecerunt.

Industriales zonae et regiones[recensere | fontem recensere]

  • Dualensis industrialis regio
    • Bonaberiensis industrialis zona
    • Dibombariensis industrialis zona
    • Basaarum industrialis zona
  • Edeensis industrialis regio
  • Ticoensis-Limbensis industrialis regio
  • Yaundensis industrialis regio
  • Garuensis–Figuilensis regio
  • Bafussamensis–Bamendensis industrialis regio

Loci internationales[recensere | fontem recensere]

Consociatio Recensio Locus
Institutum pro Oeconomia et Pace Institute for Economics & Peace apud www.economicsandpeace.org Index Pacis Globalis[13] 95 inter 144
Programma Consociationis Natinonum Evolutionis Index Evolutionis Humanae 153 inter 182
Transparentia Internationalis Index Perceptionis Corruptionis 146 inter 180
Forum Oeconomicum Mundanum Index Competitivitatis Globalis 111 inter 133

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cameruniam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg