Ratisbona

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.


Insigne Tabula geographica
Insigne Ratisbonae Situs Ratisbonae
Nomen Latinum: Ratisbona
Nomen Germanicum: Regensburg
Nomina Latina alia: Augusta Tiberii, Castra Regina, Colonia Tiberia Augusta, Hyatospolis, Hiaspolis, Hierapolis, Hyctopolis ad Istrum, Imbripolis, Imbripolitanus, Quadrata, Radaspona, Radesbona, Radespona, Radisbona, Radispona, Raegina, Ranasbona, Ratispolis, Ratispona, Regina, Regino Urbs, Reginoburgum, Reginopolis, Regisburgium, Regnia, Tiberia, Tiberina, Tiburina, Tiburnia[1]
 
 
Pons stativus
Regensburg Steinerne Bruecke.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Bavaria
Provincia: Palatium superior
Circulus urbanus: Ratisbona
Coordinata geographica: 49° 1′ ″ Sept., 12° 6′ ″ Ort.
Altitudo: ab 326 ad 471 supra mare
Area: 80,8 km²
Numerus incolarum: 151 717 (tempus Mense Decembri 2005)
Coniunctio communium cum: Aberdonia, Brixinone, Budavar (Hungariae), Augustonemeto in Francia, Odesso, Pilsna in Tzekia, Tempe in Arizona
Spissitudo incolarum: 1879 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: ab 93001 ad 93059
Praefixum telephonicum: 0941
Nota autocineti: R
Nota magistratus communalis: 09 3 62 000
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 18 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Rathausplatz 1

93047 Regensburg

Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Magister civium superior: Iohannes Schaidinger (Christiana Socialis Unio)

Ratisbona vel Castra Regina est urbs sine circulo in oriente Bavariae sita. caput et sedes administrationis et Palatinati Superioris et Palatini Superioris agri et circuli agrestis Ratisbonae est. Hodie centum et quinquaginta milia incolarum adsunt, et ita post Monachium, Nurembergiam, Augustam Vindelicorum in ordine quarto inter urbes magnas Bavariae rei publicae stat.

Urbs est sedes episcopi et dioecesis Catholicae Ratisbonae et est unum e viginti tribus centris superis [theodisce Oberzentren) Bavariae rei publicae. Urbes maiores propinquae sunt Nurembergia circa 59 milia passuum vel circa 39 leugas in sepertionibus? sita et Monachium circa 69 milia passuum vel circa 47 leugas in meridie situm.

Numerus incolarum Castrorum Reginorum post secundum bellum mundanum super centum milia crescit. Qua re urbem magnam facta est. Anno numero limes centum et quinquaginta milia superatus est.

Castra Regina in Danuvio sita sunt in finibus regionum trium, quae silva Bavarica, Iura Francia et terra ante Alpes nominantur, in fine occidentem spectante regionis Bavariae Inferioris, quae Germanice Gäuboden appellatur.

In finibus urbis, flumen sinistrum Danuvii, Regina (Germanice Regen) nominatum, in Danuvium influit. Iam antea nonnullis milibus passuum influit fluvius Germanice Naab nominatus.

Communia vicina[recensere | fontem recensere]

Haec urbes communisque sunt pars circuli agrestis Ratisbonae et attingunt Castra Regina urbem. Indicantur dextrosum in septentrione incipens (nomina Germanica): Lappersdorf, Zeitlarn, Wenzenbach, Tegernheim, Barbing, Neutraubling, Obertraubling, Pentling, Sinzing (Latine Sincingae) et Pettendorf.

Ordo urbis[recensere | fontem recensere]

Finis Castrorum Reginorum in regiones dudeviginti constituuntur:

  • I Innenstadt (centrum)
  • II Stadtamhof
  • III Steinweg – Pfaffenstein
  • IV Sallern – Gallingkofen
  • V Konradsiedlung – Wutzlhofen
  • VI Brandlberg – Keilberg
  • VII Reinhausen
  • VIII Weichs
  • IX Schwabelweis
  • X Ostenviertel (vicus orientis)
  • XI Kasernenviertel (vicus castrorum)
  • XII Galgenberg (mons patibuli)
  • XIII Kumpfmühl – Ziegetsdorf – Neuprüll
  • XIV Großprüfening – Dechbetten – Königswiesen (pratum regis)
  • XV Westenviertel (vicus occidentis)
  • XVI Oberwinzer – Niederwinzer – Kager
  • XVII Oberisling – Leoprechting – Graß
  • XVIII Burgweinting – Harting

Historia[recensere | fontem recensere]

Castra Régina — id est castra ad flumen Regen sita — una ex urbibus antiquissimis Germaniae sunt. Primo illa regio a Celtis incolebatur, qui eam “Ratasbonam” vel “Ratisbonam” appellaverunt. Historia urbis litteris tradita incepit anno 79, cum Romani castellum cohortis collocavissent in hac regione, quae hodie Kumpfmühl appellatur. Inter cursum historiae variis nominibus nuncupata est, velut Quadrata (propter formam castrorum), Germanisheim, Hyatospolis, Ymbripolis, Reginopolis et Tybernia. IAdhuc usu sunt Castra Regina, Ratisbona, theodisce Regensburg, Francogallice Ratisbonne.

Inter bellum contra Marcomannos anno 179 Marco Aurelio imperatori placuit in illo loco castra legionis collocare, quae dehinc caput militare Raetiae provinciae fuerunt. Legio III Italica ibi stipendia meruit. Haec castra finis fortiter munitus limitis Raetici fuerunt, cuius terminus Abusinae est. Reliquiae castrorum velut porta praetoria et partes muri hodie spectari possunt. Inter migrationem gentium castra incolumia omissa sunt circum annum 400.

Ex anno 500 ad annum 788, quo Tassillo vel Thassillo III a Carolo Magno imperatore victus est, Ratisbona caput ducum Baiuvarorum fuit. Qui Agilolfingi appellabantur.

Ratisbona est una ex sedibus episcopalibus antiquissimis Germaniae, quae iam nonnullos annos exstitit, antequam a Bonifatio anno 739 iure Canonico episcopo Romae substituta est. Quamquam anno 1542 urbs imperii? ad ecclesiam evangelicam se convertisset, Ratisbonae semper sedes episcopalis catholica mansit.

Ratisbona saeculo nono una ex urbibus amplissimis imperii Carolingorum orientalis erat. Et Hemma coniunx Ludovici Germanici imperatoris et Arnulfus et filius Ludovicus Infans duo imperatores Carolingi ultimi in abbatia Benedictorum, quae Sanctus Emmerammus appellatur, humati sunt.

Fridericus I Barbarossa hic Maio anni 1189 cum exercitu magno ad tertiam expeditionem sacram abiit.

Temporibus ex anno 1207 ad annum 1256 independentia urbi urbe imperii libera a Phillippo rege et Friderico II imperatore praebita est. Quare auctoritas civitatis et commercium creverunt. Tum duces et reges abierunt Landshutum et dein Monachium.

XIII et XIV saeculis Ratisbonenses temptaverunt, ut regionem circum urbem pacarent et rem publicam collocarent. Ita urbs in certamen cum ducibus Bavaricis, qui Wittelsbachi appellabantur, venit. Quorum ob rationes oeconomicas multum intererat urbem sibi parare. Anno 1486 urbem tandem defaticatam duces Bavariae Superioris domuerunt. Sed anno 1496, iam imperatori imperii sacri Romani nationis Germanicae redidit. Hoc tempore urbs in inopiam vehementer redacta est et Maximilianus I imperator iterum et iterum copias misit, ut seditiones in urbe pacarent, velut causa Volfgangi Roriceris magistri basilicae constructionis, cui caput amputatus est.

1519 anno expulsione Iudaeorum, quorum numerus circum 500 fuit, ex urbe, et destructione eorum vici in loco, qui hodie Neupfarrplatz appellatur, unum e communibus antiquissimis Germaniae deletum est. Expulsio morte Maximiliani I Ianuario anni 1519 possibile fuit. Qui nullum successorem nominaverat. In illo loco peregrinatio sacra Mariae facta est, quae ad certamen inter senatum et ecclesiam duxit. Certamen circum pecuniam se torsit et ita senatui placuit ad religionem evangelicam vertere.

Anno 1542, senatus civitasque ad religionem evangelicam transierunt. Quare conflictum cum Bavaria catholica et episcopo, qui in urbe habitabat et cui magni partes sunt, incitatum est.

Anno 1547 in Ratisbona Iohannes Austriacus, illegale filio Caroli V imperatoris et Barbarae Blombergae Ratisbonensis filiae civis natus est. Qui anno 1571 naumachia Lepantonis expansionem ottomanicam finivit.

tabula

Consilium Imperii[recensere | fontem recensere]

Ratisbona fuit de origine centrum amplius imperii Francorum orientis – ex his magistratibus consilium, quod Germanice Reichstag appellatur, crevit. Hic sententias cintinuas constatas sunt quam independentia Austriae, expeditiones exercitus imperialis et condita principalitatium imperialium. Ex anno 1663 ad annum 1806 illud consilium in consilium perpetuum imperii, quod Germanice Immerwährender Reichstag appellatur. Principes Thurnensis et Taxis e 1748 anno commisariis principalibus imperialibus in urbe egerunt et adhuc ibi habitant.

1803 una e ultimis sententiis consilii constata est: Finis capitalis deputationis imperialis, quae Germanice Reichsdeputationshauptschluss nominatur, postremo ad solutionem imperii sacri Romani nationis Germanicae duxit. Hac sententia descensus in ingravitatem urbis incepit.

Urbs sub Carolo Theodoro Dalbergense principalitas libera facta est, usque ad expugnationem Neapoleone anno 1809. Qui Dalbergensem urxit urbem in novo regno Bavarico omittere. Hic est directe subictus administrationi, et quare fuit urbs sine circulo. Sedes regionis administrationis facta est, e qua deinde circulus agrestis Ratisbonae genitus est.

Ab anno 1800[recensere | fontem recensere]

Urbs tantum lente rursus auctoritas crevit et anno 1759 in via ferrea, qua habuit coniunctiones in Nurembergiam et Monachium, applicata est. Adhuc magnum est initium portus anno 1910, qui Luitpoldhafen sive portus occidentalis appellatur.

Centrum historicum Ratisbonae magna ex parte conservatum est, quamquam urbem incursionibus e caelo laboravit secundo bello mundano. Incursiones contra fabricam Messerschmitt in fine urbis sitam rexerunt. Inter viginti incursiones classium aeris Americani Britannique (ab 1943 anno ad 1945 annum) circum tria milia homines necati sunt, inter eos multi captivi fuerunt. Anno 1945 nonnulli e pontibus super Danuvium deleti sunt. Urbs autem ipse sine pugna tandem omissa est.

Urbs post bellum e somno lente expergiscebatur. Anno 1946 numerus incolarum centum milia superavit. Causae numeri crenscenti sunt constructio porus occidentis (anno 1960), colonia Simentis, initium universitatis studiorum (anno 1965), scholae specialis (initium annorum 70) et tandem initium fossae Rheni-Moeni-Danuvii viae navigationis magnae anno 1978. Anno 1986 fabrica officinarum machinae Bavaricarum, brevis BMVV appellatur, productionem coepit. Infineo soror Siementis annos 80 officinam novam aedificavit. Anno 1992 clinicum universitatis incepit.

Religio[recensere | fontem recensere]

Episcopatus Ratisbonensis anno 739 a Sancto Bonifatio conditum est. Deinde nonnulli monasterii conditi sunt. Urbs ipsa ex anno 1245 imperio directe subicta est, et habuit ex 1528 religionem reformationis. In finibus urbis semper multa monasteria fuerunt extra urbem imperialem, ita fides catholica in urbe mansit et immigratione religio dominans fiebat. Quare Catholici Romani semper maioritatem in Ratisbona formaverunt. Prius eis tantum episcopatus Ratisbona fuit, quod primo archidioecesis Moguntiaco subictum est, dein Salisburgio. Post finem capitalem deputationis imperialis anno 1803 Ratisbona sedes sellae archiepiscopi Moguntiaci facta est, cum hosptitium altum Ratibonense cum Ratisbona urbe et cum ceteris bonis parvis ecclesiae ad principalitatem Ratisbonam, quae anno 1810 Bavarica facta est, coniunctum sit. Annis 1817 et 1821, episcopatus Ratisbona nove nominatum est et provinciae ecclesiae Monachio et Freisingi subictum est. Communitas presbyterialia hodie sunt intra episcopatum decanatu Ratisbonae.

Communitas reformata a superintendente recta est. Administratione ecclesiae fuit consistorium. Post transitum ad Bavariam, communitas pars ecclesiae evangelicae luthericae Bavaricae facta est. Intra hanc ecclesiam terrae hodie decanato Ratisbonae sunt.

Acta[recensere | fontem recensere]

Ratisbona anno 1245 Friderico II imperatore ius autonomiae et praecipuum, ut “magistrum civium et consilium crearent”, accepit. Tantopere imperio directe subicta (urbs imperialis libera) fuit, et hoc mansit usque ad annum 1803. Consilio sedecim socii fuerunt. Hic numerus usque ad annum 1803 tenitus est.

Post transitum ad Bavariam Ratisbona caput circuli Reginae sive post novum ordinem circulorum caput circuli “Palatinati Superioris et Ratisbonae” facta est, e quo anno 1948 circulus sive anno 1953 “regio Palatinatum Superior” genitus est.

Urbs ab anno 1811 a directore policiae regiae recta est. Ab anno 1818 urbi “primus magister civium” praefuit, qui ab anno 1907 titulum “magister civium superior” accepit. Iuxta magistrum civium superiorem in Ratisbona etiam sunt duo “magistri civium.”

Primi magistri civium sive magistri civium superiores ex annis 1811 et 1818:

  • 1811 ad 1814 Franciscus Xaver Fodor
  • 1814 ad 1815 Cicinger, -gri
  • 1815 ad 1818 Iosephus Bohonovsci, -is
  • 1818 ad 1828 Iohannes Carolus Martinus Faber
  • 1828 ad 1532 Sigmundus Maria Nobilis Eggelcrautensis
  • 1832 ad 1835 Fridericus Bruegel, -lis
  • 1836 ad 1848 Deusamans Nobilis Thonus-Dittmeris
  • 1849 ad 1856 Georgius Sacinger, -gri
  • 1856 ad 1868 Fridericus Calceubarba
  • 1868 ad 1903 Oscar, -is Stobaeus
  • 1903 ad 1910 Arminius Geibus
  • 1910 Alfons, -ntis Auer, -eris
  • 1910 ad 1914 Otto, -onis Gessler, -eris
  • 1914 ad 1920 Iosephus Plumbo
  • 1920 ad 1933 Otto Hippo, -onis
  • 1933 ad 1945 Otto Scottidomus
  • 1945 ad 1946 doctor Gerhardus Tiece, -is
  • 1946 ad 1948 Alfons Calidus
  • 1948 ad 1952 Georgius Cicler, -eris
  • 1952 ad 1959 Iohannes Arminius
  • 1959 ad 1978 Rudolphus Componor
  • 1978 ad 1990 Fridericus Pecurivus
  • 1990 ad 1996 Christa Meier, -eris
  • 1996 adhuc Iohannes Vaginor

Insigne[recensere | fontem recensere]

Insigne Ratisbonae urbis monstrat ruberiter duo claves argenteos oblique concurrentes. Vexillum urbis est rubrum et album.

Claves signa Sancti Petri sunt, qui patronus basilicae et urbis est. Sanctus Petrus traditum in signis urbis iam ab saeclo XII est. Claves sunt in insigne ab anno 1549.

Societates urbium[recensere | fontem recensere]

Ratisbona societatem cum his urbibus colit:

Urbs est etiam patronus nationis Sudetogermanorum.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Progressus oeconomicus Ratisbonae urbis post secundum bellum mundanum admodum sero incepit. Initium universitatis studiorum et scholae specialis fundamentum progressus oeconomici vehementis posuerunt.

Firmae amplissimae urbis sunt hodie BMVV, Siemens AG, Infineo, Osra, officina machinarum Reinhausinensis, AREVA, officina Saxorum, fluenti electrici fortis armarum constructio, Toshiba vel Fiedler technologica perforationis. In oriente urbis Siemens VDO Automotive agit unum e centris progressionis maximis Germaniae.

Colonia firmarum futurarum urbe favetur. Institutiones sicut “centrum conditorum it-cellar” vel “bioregio” cum adhuc super 30 firmis biotechonologicis sunt partes renovationis oeconomicae urbis. Tempore progressus, qui Britannice “New Economy-Boom” appellatur, numerus firmarum conditus est, sicut Amazo, Adori sa, Feedback sa, Offerto aut SPiN sa, quare Ratisbona ceteris temporibus centrum Oeconomica retis Germaniae fuit. Nonnullae firmae, sicut Amazo, autem interea in regiones opportunuas geographicas Germaniae migraverunt. Nonnullae, sicut Adori vel Feedback casu fori novi perierunt.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

  • per pedes pulchrissime in ripis Danuvii vel Naabis pervenire
  • per birotam pulchrissime via birotae Danuvii, via birotae quinque fluviorum aut via birotae Naabis pervenire
  • Lineae viae ferreae
  • stratae autocineticae
    • A3 Nurembergia – Batavis (de occidente ad orientem per regionem urbis meridiei ducens)
    • A93 Ratisbona – Veidi – Hofum (de sepertionibus ad meridiem per regionem urbis occidentis)
  • stratae foederales
    • B8 Vvuerzburgium – Nurembergia – Ratisbona – Batavis
    • B15 Hofum – Cycnivicus – Ratisbona – Landshutum
    • B16 Chamum – Ratisbona – Ingolstadium
  • Portus, qui est maximus Bavariae. Situ in fossa Europaea Rheno-Moeno-Danuvio. Forum inter Europae sepertionium et orientalis.
  • Aeroportus Nurembergiorum et Monachii unam horam, Straubingi 10 minuta.

Media[recensere | fontem recensere]

Ratisbonam radiophonia Bavarica studionem Bavariae orientis agitat. Emittor televisificus regionalis, qui TVA appellatur, e Ratisbona informationes de regione Ratisbona/Straubingum mittit. Duo emittores radiophonici regionales, qui gong fm et Charivari appellantur.

Gaseta dominans regionis: Gaseta Bavariae mediae.

“Nova gaseta musicae” ampla carta est.

Domus editionis Tilior et faberferrarius habet superregionalis gaseta artis.

Servor communicationis est informationium pro studentibus (ReKISS) pagina informationum pro studentibus universitatis studiorum agitat.

Eruditio[recensere | fontem recensere]

  • Universitas studiorum Ratisbona: condita anno 1962 quarta universitate Bavariae anno 1967 incepit docere.
  • Schola specialis Ratisbona—pro rebus technicis, rebus oeconomicis et rebus socialibus ; condita anno 1971 successore institutionum variarum.
  • Anno 2001 schola pro musica ecclesiae catholicae et rebus paedagogicis musicae Ratisbona nove condita. Quae anno 1874 prima schola pro musica ecclesia catholicae mundi condita est.

Cultus et res visu dignae[recensere | fontem recensere]

Theatrum[recensere | fontem recensere]

  • Theatrum in area Bismarcki
  • Theatrum in Velodromo
  • Theatrum in area prati
  • Theatrum figurarum in hortis urbis
  • Theatrum rusticorum Ratisbonense
  • Turristheatrum in domo Goliathi
  • Theatrum studentium Ratisbonense
  • Theatrum in universitate
  • Theatrum apertum Ratisbonense

Musica[recensere | fontem recensere]

  • Passeres basilicae Ratisbonenses
  • Conventus Iazzi Ratisbonensis
  • Chorus "Cantabile" Ratisbonensis
  • Chorus universitatis Ratisbonensis

Musea[recensere | fontem recensere]

Musea Ratisbonae urbis

  • Museuum historicum
  • Museum consilii imperii
  • Domus memor Cepleri
  • Pinacotheca urbis –"follis vacuus"

Musea episcopatus Ratisbonae

  • Museum divitiarum basilicae
  • Museum Muenstris Superioris
  • Museum Sancti Ulrichi

Museum aulae Thurnensis et Taxis

Cetera Musea

  • Forum artium "Galeria orientis Germaniae"
  • Museum naturae Bavariae orientalis
  • Danuvii navigationis museum
  • Museum turris pontis

etc.

Aedificia[recensere | fontem recensere]

Basilica Ratisbonae urbis, turribus circum 70 passus altis.
Porta praetoria.

Media urbs historica magna ex parte conservatum est. Dicitur urbem sex milibus aedificiis quae monumentis servantur, maximus numerus illarum in Europa habens. Dictu digna sunt pons lapideus cum porta pontis, qui est amplissima pons mediae aestatis, basilica, regia antiqua cum aula consilii imperii, horreum salis, regia ducis cum turribus Romanorum, porta praetoria, aula Thurnensis et Taxis, maximus numerus ecclesiarum et monasteriorum, imprime ecclesia Scottorum cum porta Scottorum.

Hic sunt reliquiae synagogae, murorum Romanorum, portarum mediae aestatis. Farcimia antiquissima mundi, quae Wurstkuchl appellatur. Turris patriciorum conspectum urbis constituunt.

Spectacula[recensere | fontem recensere]

  • Dies antiquae musicae
  • Dies theatrorum discipulorum
  • Finis septimanae Iazzi Bavarici

Otium[recensere | fontem recensere]

  • Festa civium
  • Dulta
  • Forum infantis Christi
  • Forum DONA

Ars athletica[recensere | fontem recensere]

  • Marathon Ratisbonae cum septem milibus athletis
  • Triathlon Ratisbonae
  • Marathon birotarum Arberis montis cum quinque milibus athletis
  • SSV Ianus Ratisbona pedifolle ludit liga tertia
  • EV Ratisbonae (ursi marini) ludit hocceio glaciali

Personae clari[recensere | fontem recensere]

Cives honorium

  • Albrechtus Altdorfer
  • Iosephus Iacobus Heckenstallerensis
  • Iohannes Iosephus Demmel
  • Alfons Goppel
  • Werner Scharfenberger
  • Patricius alias Waler Henricus Leykaufus
  • Gunther Behrle
  • Editha Sedesvir

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thomas Urso (1990). Toponomastica Bibliografica. Guida ai nomi dei luoghi di stampa fino al 1799. Florentiae: Leo S. Olschki Editore; pp. 99 et 100.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ratisbonam spectant.