Aprutium
| Vexillum | Insigne |
|---|---|
| Indicia fundamentalia | |
| Caput | Aquila |
| Terra | |
| Area | 10 794 km² |
| Numerus incolarum | 1 330 103 (30 Augusti 2008) |
| Spissitudo incolarum | 124,4 incolae/km² |
| Numerus provinciarum | 4 |
| Provinciae | Aquila, Aternum, Interamnia Praetutianorum, Teate |
| Numerus municipiorum | 305 |
| Inscriptio cursualis: | Palazzo I. Silone Via Leonardo da Vinci, 6 - 67100 L'Aquila - Tel. 0862 3631 |
| Situs interretialis: | Situs publicus |
| Cursus electronicus: | Littera electronica officialis |
| Res politicae | |
| Praesidens Regionis | Johannes Chiodi (PDL) |
| Praesidens Consilii Regionalis | Nazarius Pagano (PDL) |
| Factiones quibus rerum publicarum curatio mandata est | PDL |
| Electiones | |
| - praeterita | 14 Decembris 2008 |
| - futura | December 2013 |
| Reas aliae | |
| Nomen incolarum: | Aprutienses |
| Notae: | Regio Aprutium anno 1963 orta est ex Aprutia et Molense, qua abrogata regio est. |
| Tabula geographica | |
Aprutium (vel fortasse Abruptium)[1] est regio Italiae quae Italiane Abruzzo appellatur, aliquando tamen etiam veteri nomine Abruzzi. Enim, cum olim Aprutium et Molensis unam regionem constituerent, ambi uniter appellabantur Abruzzi, id est forma pluralis nominis substantivi Abruzzo. Hodie, regionibus divisis ac Molense regione suae legislationis creato, ad singularem forma nomen reversum est.
Index |
[recensere] Etymologia
Nomen ipsum denotavit apte agros Sabinos, Vestinos, Marrucinos, apud ipsos Praetuttios (vulgo "ad Praetutium", in scripta fuit Aprutium), qui fuerunt gens Picenorum fundatrix Interamniae Praetutianorum, hodie Italiane Teramo.
[recensere] Geographia
Stat Mare Hadriaticum ad fines orientales. Limites regionales terrestres agnoscentur inter Picenum ad septentriones, Latium ad occasum solis et Molensem ad meridiem.
Geographia Aprutii est varia: de proceritate montium occidentalium -usque ad metra paene 3000- satis brevi spatio terra conscendit ad colles, agros fluminibus percursos atque postremo ad longa litora harenosa Maris Hadriatici. Saepe ad simplicitatem Aprutium dividitur in partes tres: pars montana, fere circa urbem Aquilam usque ad provincias Teatis et Interamniae Praetutianorum; pars media circa urbes duas quas diximus, ex collibus vallibusque composita; pars maritima, velut sectio orientalis trium provinciarum quae mare attingunt.
[recensere] Geographia physica
[recensere] Flumina
- Aternus flumen (Italiane: Aterno-Pescara),
- Batinus (Italiane: Tordino),
- Helvinus (etiam Serinus, deinde Salinellus) (Italiane: Salinello),
- Liris flumen (Italiane: Liri),
- Sagrus flumen (seu Sarus) (Italiane: Sangro),
- Tirinus (Italiane: Tirino),
- Trinium flumen (Italiane: Trigno),
- Truentus flumen (Italiane: Tronto),
- Vomanus flumen (Italiane: Vomano),
fons et cursus primus Himeliae Tolenique fluminum.
[recensere] Lacus
- Fucinus lacus fuit, hodie plana est.
[recensere] Montes
Apennini in Aprutio habent cacumina maxima Montis Fiscelli 2912 m, Majellae 2795 m, et montes minores: Tetricta mons (Italiane Monti della Laga), Ceraunii montes (Italiane Monti della Duchessa), Imeus Mons (Italiane Gran Sasso) apud pagum Betifulum ad Lacum Scamnense, vel Italiane Scanno.
[recensere] Grographia politica
[recensere] Provinciae Aprutii
[recensere] Loci principes provinciarum
- Aquila, Caput, Italiane L'Aquila
- Aternum vel Piscaria, Italiane Pescara
- Interamnia Praetutianorum, Italiane Teramo
- Teate, Italiane Chieti
[recensere] Fines
[recensere] Regiones
[recensere] Naturales limites
[recensere] Vide etiam
- Regio Italiae
- Aprutia et Molensis abrogata regio
[recensere] Notae
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Italiae regiones | |
|---|---|
| Aemilia et Romania | Aprutium | Apulia | Bruttium | Campania | Forum Iulii et Venetia Iulia | Langobardia | Latium | Liguria | Lucania | Marchia Anconitana | Molisinus | Pedemontium | Sardinia | Sicilia | Tridentinum - Alta Athesia / Tirolis Meridionalis | Tuscia | Umbria | Vallis Augustana | Venetia | |