Dies Iuvenum Totius Orbis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dies Iuvenum Totius Orbis, quod ad ambitum internationalem pertinet, sunt series nonnullorum dierum qui celebrabantur antea alternis annis et in praesenti quarto quoque plerumque anno diversis in civitatibus, per quos conventus catholicus adulescentium iuvenumque amborum sexuum ex omnibus orbis terrarum partibus venientium habetur, cui multa centena milia hominum interesse solent ad fidem suam corroborandam atque ad maiorem universae Ecclesiae sensum acquirendum. Huic conventui et Romanus pontifex adesse solet atque adulescentes alloqui necnon cum iisdem Deum precari.

Annis quibus Dies Iuvenum Totius Orbis internationales non fiunt, Dominicis in Palmis de passione Domini in Civitate Vaticana et in singulis orbis dioecesibus conventus dioecesani iuvenibus dicati habentur, qui inter Dies Iuvenum Totius Orbis item numerantur.

Dies Iuvenum Totius Orbis annis octogenariis XX saeculi a papa Ioanne Paulo II instituti sunt ac fere sicut nunc habentur disponi coepti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]