Papia
E Vicipaedia
| Insigne | |
|---|---|
| Nomen Latinum: | Papia |
| Nomen locale: | Pavia |
| Nomen Italicum: | Pavia |
| Vetus pons Papiae | |
| Indicia fundamentalia | |
| Terra: | |
| Provincia: | Papia |
| Regio: | Langobardia |
| Coordinata geographica: | 45° 11′ 0″Sept., 9° 9′ 0″ Ort. |
| Altitudo: | 77 supra mare |
| Area: | 62 km² |
| Numerus incolarum: | 71.486 (anno 31-12-04) |
| Spissitudo incolarum: | 1146 per km² |
| Numerus cursualis: | 27100 |
| Praefixum telephonicum: | 0382 |
| Numerus tributarius: | G388 |
| ISTAT-Regio: | 018110 |
| Pagina interretialis: | Pagina officialis |
| Res aliae | |
| Patronus: | Sanctus Syrus |
| Dies sollemnis: | 9 Decembris |
Papia (Italiane: Pavia) est urbs Langobardiana in Italia, caput regnum Langobardorum ab anno 572, qui dederunt nomen Papiae urbi a Romanis fundata et Ticinum nuncupata.
Haec urbs est statio in via Francigena, quae peregrinos Romam ducit.
Ibi sepulti sunt, in Ecclesia Sancti Petri in Caelo Aureo, Sanctus Augustinus Hipponensis et Boethius.
Index |
[recensere] Historia
Romani fundaverunt urbem Ticinum, quam Langobardi anno 572 ceperunt. Papia fuit caput Langobardorum regni. Anno 773, petivit Papa Hadrianus I auxilium Caroli Magni contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt; Carolus Desiderium, regem Langobardorum, profligavit et Papiam caput eius regni post diuturnam obsidionem cepit.
Papiae sunt coronati reges Italiae. Ecclesiae antiquae Sancti Michaelis Maioris et Sancti Petri in Caelo Aureo exstructae sunt sub Langobardis.
Papia fuit focus studiorum ab anno 825, specialiter in scientiis iuridicis (schola a Lanfranco condita est anno 1089). Universitas studiorum Papiae condita est anno 1361. Ibi, in bibliotheca, sunt cineres Christophori Columbi, alumnus eiusdem universitatis.
Anno 1360, incorporata est Ducatui Mediolanensi.
Die 24 Februarii 1525, Carolus Quintus imperator ibi vicit Franciscum Primum rex Francorum.
Saeculis 18 et 19 ineuntibus fuit Papia sub Hispaniorum, Francorum, Austriacorum dominatione. Anno 1859, incorporata est Regno Sardiniorum, futuro Regno Italiae.
[recensere] Praeclari cives
Papiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:
- Cornelius Nepos, scriptor et historicus Romanus
- Ioannes Galeazzus Vicecomes, primus dux Mediolani
- Benedictus Cairoli, vir publicus et nonies praeses Consilii Ministrorum Regni Italiae
[recensere] Communia provinciae Papiae
- Papia
- Clastidium (Italice: Casteggio)
- Laumellum (Italice: Lomello)
- Vigebanum (Italice: Vigevano);
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Papia spectant. |
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |


