Homophylophilia

E Vicipaedia

Hyacinthum, Apollinis amasium invidus rapit Zephyrus.
Hyacinthum, Apollinis amasium invidus rapit Zephyrus.

Homophylophilia est sui sexus amor, rei venereae masculini in masculos, aut muliebris in muliebres appetentia. Per aevos alii aliter rem definiverunt, sed cultu civili Occidentali nostrae aetatis, non tantum ad ipsa acta erotica spectat, sed etiam ad amantium erga se caritatem.

Index

[recensere] Alia vocabula

  • Homosexualis est vox quam pepigit anno 1869 Carolus-Maria Kertbeny, in libello qui leges contra acta venerea in suum sexum abrogandos esse consulebat, qui libellus non tantum verbum illud nobis dedit, sed etiam docuit homophylophiliam esse rem innatam, quae non tantum ad acta sed etiam ad indolem pertinet, quae notio illo tempore nova erat, hodie autem praevalet. Verbum autem "homosexualis" a nonnullis Latinistis evitandum esse habetur, cum quod radicem Graecam cum Latinis mixobarbare commiscit, tum quod secundum usum solitum linguarum classicarum significare debeat "eiusdem sexus", sine ullo sensu venereo. Verbum autem nihilominus est frequentissimum, praesertim in colloquiis Latinis, eo quod paene intergentium linguis vernaculis sit. Etiam in catechismo Catholico recentissimo adhibetur: "Homosexualitas relationes designat inter viros vel mulieres qui sexualem experiuntur allectationem exclusive vel praevalenter erga eiusdem sexus personas."[1]
  • Lesbiana causa Sapphus saepe mulierum gynaecophilam significat. Frequens est lingua colloquiali, etiam Latina, cum antiquitus hunc sensum numquam praebuerit (alioquin, procul dubio, Catullus amasiam suam Lesbiam numquam dixisset!). Linguis vernaculis hoc verbum littera l minuscula scribitur, ne cum ipsis Lesbiis veris confusio sit. Olim, ex eodem pacto ac "lesbiana", viri androphili "spartiatae" dicebantur, sed hic usus obsoletus est.
  • Sodomita ex narratione Biblica urbis Sodom saepe "pediconem" et inde "androphilum" significat
  • Pygista, vox Kertbeniana pro pedicone.
  • Androphilus -a -um et Gynaecophilus -a -um indicant praedilictionem aut in mares aut in feminas, unde vir homosexualis "androphilus", mulier "gynaecophila" dici possunt. Haec verba autem in se non indicant homosexualitatem: alterius sexus amatores sunt gynaecophili et androphilae.
  • Masculorum concubitor, in Bibliis Vulgatis[2], locutionem Hebraicam vertens, homosexualem marem significat. Versione Graeca androcoetes.
  • Paederastes sensu strictu est qui rem veneream cum pueris habet. Sed morum Graecorum causa, nonnumquam pro "viro androphilo" ponitur. A plurimis autem, nisi cultui civili Graeco consulto alluditur, iniuriosum habetur. Lingua tamen Francogallica "pédé" homosexualem sine iniuria significare solet.
  • Pathicus, cinaedus sunt verba classicissima, sed tantum masculum "passivum" (h.e. penetratum) significant. Cinaedus praesertim iniuriosum esse potest. Qui pedicat pedico dici potest. Sed nonnumquam haec verba a Latinistis (cum fortasse perperam) pro "homosexuali mare" adhibentur.
  • Tribas -dis e contrario est mulier "activa" (h.e. penetrans). Sed nonnumquam a Latinistis (cum fortasse perperam) pro "homosexuali femina" adhibetur.
  • Molles, in Bibliis Vulgatis[3], est nomen masculorum qui passivi sunt. Sed designat etiam, per translationem simile termo ex lingua anglica, mares qui contra versum 22:5 Deuteronomii[4] in vestibus feminearum induantur.

[recensere] Sociologia

Vexillum hominum homosexualium, sex arcus caeli colores ferens
Vexillum hominum homosexualium, sex arcus caeli colores ferens

Docti qui de homophylophilia disserent tria genera seu categorias esse dicunt:

  • Aequalis: duo amantes, aetate non referente. Praetera, amantes ambo solent mores sexus sui sequi. Ita plerique in cultu civili Occidentali nostrae aetatis.
  • Sexualis:[5] alter amans mares alter feminas partes agit. Ita fere apud Romanos, qui pathicos et tribades contemnere solebant, sed plerimque non eorum amantes. Similiter usque ad aetatem nostram fere circa Mare Mediterraneum et in Oriente Media, et India.
  • Aevalis: amantes non eiusdem aetatis sunt, saepissime alter adultus, alter adulescentulus. Ita apud Graecps antiquos, apud quos paederastia paene idem ac edicationem significabat. Similiter apud Sinas et Iapones (praesertim equites samurai).

In homophylophilia et sexuali et aevali, alter est "activus," alter "passivus." Inter mares, passivus saepe semen activi accipere debet, vel irrumatus vel pedicatus. Voluptas activi voluptati passivi praevalere saepe habetur, sed non semper est verum.

Nonnulli sociologi credunt quartum genus exstare, sempe secundum ordinem civilem, sed multi credunt hoc non ab aliis tribus distingui non posse.

Quocumque cultu civili homophylophiliae genus unum invalere solet, sed alia saepissime etiam simul exstant. Exempli gratia, complures Romani mores Graecos immitabant, et ab alia parte, Alexander ipse Magnus qui Hellenismum per orbem disseminavit, amantem coaevalem praeferebat.

[recensere] Antiquitas

Homophylophilia fuit communis et usitatus apud Graecos et Romanos.

[recensere] Cultus modernus

[recensere] Conspectus de Religione Iudaeae et Christianae

Sunt qui credunt coitum inter viros vel feminas esse secundum Biblia Sacra prohibitum (exempla versuum ex Vulgate sunt versus 18:22 in Levitici[6] et 6:9–10 in epistula ad Corinthios[7]); sunt quoque multi qui hanc interpretationem negant. Nonnulli explicatores dicunt aptas relationes sexuales fuisse cretas a Deo in die quo fecit feminam pro Ada in versu 2:16[8] libri Genesis, et ergo hunc decretum esse legem Dei, vel etiam legem naturalem. Verumtamen ab illis habetur coitus homophylophiliacus esse contra praeceptum primum quod dedit Deus ad populum suum.[9]

[recensere] Ecclesia Catholica Romana

[recensere] Positio Ecclesiae Catholicae per Medium Aevum

Sanctus Thomas Aquinas
Sanctus Thomas Aquinas

Theologia Thomae Aquinatis theologi validissimi Medii Aevi et Doctori Ecclesiae comprehendunt elementa legis naturalis, quae damnant actiones homophylophiliae quia participis in his relationibus sunt non paricipis designant a Deo et a Natura. Etiam sunt contra Visionem Baetiam.[10]

Alius Doctor Ecclesiae qui homophylophiliam condemnavit erat Petrus Damianus Author libri cuius titulus est Liber Gomorrhianus. In hoc libro memoratur immoralitatem homophylophiliae et masturbationis. Depinxit Petrus Damianus homophylophiliam extorquitium contra relgionem, moralitatem, atque societatem ipse. Extorquitium indigens oppressionem, ne velox apud cunctos clerorum percrebruit.

[recensere] Positio Ecclesiae Catholicae Romanae hodierno

Secundum positionem traditionalem et rationem Patrum Ecclessiae Ecclesia Catholica Romana hodierno declaravit quod impias sunt actiones homosexualitas, et condemas [11] eas iugiter.

[recensere] Discrepantia inter verba et actus

Adversus verba publica contra homosexualitatem, permulti praeclarissimi duces ecclesiastici voluptatem homosexualem secreto ceperunt.

[recensere] Papae

Documentis primi millennii carentibus, primus papa homosexualis notus fuit Papa Ioannis XII (938964), filius Alberici II ducis Romae: imperatorem Romanum Heliogabalum imitans, orgia homosexualia in palatio fecit (Dynes 1990:943). Papa Benedictus IX (ca. 1012 vel 1021–c1052 vel 1055 vel 1065 vel 1085), filius Alberici III, comitis Tusculi, orgia sexualia quoque fecit (Dynes 1990:943), quam ob rem theologicus Petrus Damianus (10071072), qui puriorem religionem profitetur, in Libro Gomorrhiano omnem clericorum voluptatem sexualem vehementer opposuit, et Damiani familiaris Papa Gregorius VII (c10211085) clericos in ordinibus sacerdotalibus dehinc esse caelibes decrevit.

Post fere trecentos annos, amor voluptatum homosexualium ad Vaticanum aperte revenit. Papa Paulus II (14171471), nimium sibi placens, qui primum appellari “Papa Formosus” voluerat, gemmas, statuas, pueros collegit, et pretiosissimam “tractam” ecclesiasticam (Anglice: the most sumptuous ecclesiastical drag) vestivit, quare inimici eum “Mariam Pietissimam” appellaverunt (Dynes 1990:943). Successor, Papa Sixtus IV (14141482), qui apertum homosexualem Florentinum Botticellum favit fovitque, Raphaelum Riarium, filium sororis suae, creavit cubicularium papalem, atque numerosos adolescentes pulchros creavit cardinales (Dynes 1990:943).

Papa Alexander VI (14311503), homo voluptuosissimus, mulieres praeferebat, quae illi genuerunt plus quam septem liberos, sed fertur pueros speciosos amore quoque occupatum esse (Dynes 1990:943).

Papa Iulius II (14431513), filius fratris Papae Sixti IV, fuit pater Feliciae della Rovere per amicam suppeditam Vannozzam Cattanei, sed a concilio Pisae, convocato anno (1511), est damnatus “sodomita, ulceribus pudendis vestitus, qui ecclesiam corruptione infectus est” (Dynes 1990:944).

Celebratissimus papa homosexualis fortasse fuit Papa Iulius III (14871555), qui saepe mansit negotia publica et res papales a latere catamiti sui, Innocentis Ciocchi del Monte (Prevostini), quem cardinalem cum nonnullos adolescentes creaverat (Dynes 1990:944). Ioachim du Bellay, poeta Francogallica et frater Cardinalis du Bellay, Romam visitavit et dedecoras papae consuetudines in duobus sonnetis commemoravit. Corpora papae et catamiti in commune iacent, sepulta in cappella ecclesiae Sancti Petri in Montorio.

Secundum Rogerum Peyrefitte (19072000), auctorem Francogallicum et loquacem homosexualem, erat Papae Ioanni XXIII (18811963) et Papae Paulo VI (18971978) orientatio homosexualis (Dynes 1990:944). Dixit Peyrefitte Papam Paulum, cum Archiepiscopus Mediolani fuisset nomine Ioanne Cardinale Montini, habuisse catamitum iuvenem nomine Paulo; unde suum nomen papale (Aldrich & Wotherspoon 2002).

[recensere] Cardinales

Ioannes Cardinalis Newman (18011890), sua sponte secundum testimonium suum, est sepultus, sicut Papa Iulius III et catamitus, cum amico intimo, reverendo patre Ambrosio St. John, in sepulcro uno in domi ruralis oratorio apud Rednal Hill in Birminghamia. Tegumentum feretri sententiam tulit "Cor ad cor loquitur." Inseparabiles mortuis sicut viventes, horum hominum corpora hodie iacent sub lapidem inscriptum verbis electis ab Cardinale Newman: Ex umbris et imaginibus in veritatem.

Francis Cardinalis Spellman (18891967), archiepiscopus Novi Eboraci, sed appellatus “Thelma” et “Franny” (nomina feminea) a suis, appetitus occulte tulit. Fertur illum se oblectasse in sociali sexualique urbis vita, ubi in “musicalibus Broadway” et praecipue pueris choralibus delectatus est. Dixit biographus multas ex illius collegis sine haesitatione habuisse illum fuisse homosexualis. Amicus familiaris Roy Cohn (19271986), homosexualis secretus, morbo SCDI obiit.

[recensere] Archiepiscopi et episcopi

Episcopi homosexuales bene hominibus servierunt in ecclesiis Catholica Anglicanaque et in aliis cultibus (Boswell 1980:211ff). Saeculo XI, Radulphus, Archiepiscopus Turoni, amasium suum episcopum Aureliae fecit, papis Urbano II et Paschale II non repugnantibus (Boswell 1980:214–215).

[recensere] Alii praelati clari

Fertur Ioannem Casam Florentinam (Italice: Giovanni della Casa) (15031556), Secretarium Civitatis Vaticanae, qui Indicem Librorum Prohibitorum incepit et Inquisitionem in Venetiam tulit, poema In Laudem Pederastiae seu Sodomiae Papae Iulio III dedicavisse—sed immo, liber non exstat, et numquam exstavit. Nihilominus, Casae liber Italicus Il Galateo, ovvero dei costumi (1558) mores homosexuales propenso animo commemoravit, quam ob rem Protestantes intolerantes Casam et Ecclesiam Catholicam Romanam impugnaverunt (Dall’Orto 1990:306). Ioannis Casae soror Bartolommea in matrimonium est ducta a fratre Michelangeli, clarissimi sculptoris homosexualis.

Gerardus Manley Hopkins, sacerdos Iesuiticus et poeta Anglicus (18441889), animum homosexualem certe habuit, qui aliquantum disertus factus est post suum concursum cum Digby Mackworth Dolben, "Christiano Uranio."[12] Tempus—Gerardi dies natalis septimus decimus— fuit "simplissime res maximi momenti suorum annorum academicorum, et probabiliter suae vitae"[13]; poemae Dolben monstrant Christum amasium pederasticum, qui cruce obiit in coniunctionis consummatione. "Hopkins," Bernardus Bergonzi, alter biographus, dicit: "semper pulchritudine virile fascinatus est, et hanc fascinationem non aliena veste occultavit. . . . Hopkins ipse pulchritudinem virilem vidit imperfectam quasi platonicam summae Iesu Christi pulchritudinis reflectionem. . . . In oratione Christiana praedicata in vico Bedford Leigh anno 1879, dixit: 'Avida exspecto appetitione pulchritudinis incomparabilis speciem corporis Christi lumine caeleste inlustrati'" (Bergonzi 1977:149–150).

Marcialus Maciel Degollado iuvenis
Marcialus Maciel Degollado iuvenis

Marcialus Maciel Degollado, sacerdos atque Legionis Christi conditor, vexationis sexualis accusatus est a novem ordinis seminariis.[14]

[recensere] Protestantes

Protestantes habent opiniones diversas: nonnullae communitates patiuntur ritus benedictionis unionum homosexualium, sed aliae ritus ecclesiasticos et actus homosexuales pariter condemnant.

In Ecclesia Anglica et aliis communitatibus communionis Anglicanae est magna disputatio in illa causa.

[recensere] Aliae ecclesiae

Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesiae Orientales omnes publice condemnant actus sexuales homosexuales.

[recensere] Religio Iudaica hodierno tempore

Communitates orthodoxae uniones homosexuales condemnant, communitates conservativae non acceptant, communitates reformatae seu progressivae benedicunt.

[recensere] Aliae religiones

[recensere] Islamica

Cunctae Sectae Maiores Islamicae damnant homophylophiliam qui autem cum sexu suo concubant, capite damnari solent in his nationibus Islamicis: Arabia Saudiana, Irania, Mauretania, Sudania, Somalia, et Iemenia. Etiam in Afghanistan regno Talabanis. In aliis nationibus Islamicis poena est incarceratio, indictio argenti super eum, aut poena corporalis. Nihilominus, habetur concubitus inter viros Islamicos, praecipue in Arabia, esse quotidianus.

[recensere] Buddhismus

Buddhismus generaliter opiniones tolerantes habet in multis quaestionibus; similiter in hac quaestione. Communitatibus Buddhisticis non sunt tales disputationes similes disputationibus inter certos Christianos, quia Buddhismus non noscit "peccata."

[recensere] Leges de Homophylophilia

[recensere] Persecutiones et poenae

Tempore medii aevi extrema poena erat poena capitis, absoluta est in Europa circa annum 1800, primo in Austria et Francia. In Bavaria anno 1813, omnes tales poenae absolutae sunt. Multis gubernationibus hoc tempore placuit poena incarcerationis.

Maxima persecutio fiebat in Germania annis 19331945 tempore regiminis factionis "NSDAP." In Germania, haec leges reformabantur circa annum 1970, et poenae finiebantur anno 1994, sicut in aliis terris Europaeanis.

In Europa hodierno tempore, poenae fiunt in casibus actuum sexualium cum pueris, alias non.

[recensere] 'Uniones civiles'

Carta nationum per leges de homophylophilia
Carta nationum per leges de homophylophilia

Gubernationes multarum nationum leges, quae sunt in opinione multorum hominum contra sanctitatem nuptiae et contra familiam traditionalem, approbaverunt, quae dant populis homophylophilibus qui (falso in opinione contradictorum, sed non in opinione defensorum) declaraverunt se nupserint civiles conservatas in nuptia.

[recensere] Disputatio: contra sanctitatem nuptiae

Cum excludio violationis sanctitatis nuptiae hae relationes societatem possunt per perversionem filiorum societatis per adoptionem, et per indictionem argenti super eam damnare. Etiam multi credunt has relationes aperire societatem ad nuptias inter homines et pecora.

[recensere] Defensiones possibiles?

Defensores unionum civilium declarant istas leges esse necessarias, et facere securitatem communis vitae duorum masculorum vel duarum feminarum. {?}

[recensere] Ubi existunt tales leges de unionibus?

Index nationum cum his relationibus: Andorra, Argentina, Brasilia, Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae Americae (solum in certis civitatibus), Croatia, Dania, Finnia, Francia, Germania, Helvetia, Hispania (ubi matrimonium est), Islandia, Israel, Lusitania, Luxemburgum, Norvegia, Nova Zelandia, Slovenia, Suecia, et Tzekia.

[recensere] Notae

  1. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 6.2, §2358.[1]
  2. 1 Cor 6:10 et 1 Tim 1:10
  3. 1 Cor 6:10 et 1 Tim 1:10
  4. "Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit haec." - 22:5 Deuteronomii
  5. Nota bene sexualem non idem esse ac venereum: spectat ad sexus marem et feminum
  6. "Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est." -Levecticus 18:22
  7. "an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt." —ad Corinthios I 6:9.
  8. "non est bonum esse hominem solum" (Genesis 2:16).
  9. "Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram" (Genesis 1:28).
  10. [2] [3] [4] [5]
  11. [6]
  12. Timothaeus d'Arch Smith, Love in Earnest, p. 188.
  13. Gerard Manley Hopkins: A Very Private Life, p. 80; vide etiam Norman White, Hopkins: A Literary Biography, p. 110
  14. http://www.regainnetwork.org/category.php?c=245671635

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

[recensere] Fontes

Aldrich, Robert, et Garry Wotherspoon. 2002. Who’s Who in Contemporary Gay and Lesbian History: From World War II to the Present Day. 2a editio. Londinii: Routledge.

Bergonzi, Bernardus. 1977. Gerard Manley Hopkins. Novum Eboracum: Collier.

Boswell, John. 1980. Christianity, Social Tolerance, and Homosexuality. Sicagi: University of Chicago Press.

Dall’Orto, Giovanni. 1990. “Della Casa, Giovanni." In Encyclopedia of Homosexuality, a Wayne R. Dynes edita, volumine 1, pagina 306. Novi Eboraci: Garland Publishing.

Cawthorne, Nigel. 2004. Sex Lives of the Popes. 2a editio. Londinii: Prion.

Dynes, Wayne R. 1990. "Papacy." In Encyclopedia of Homosexuality, a Wayne R. Dynes edita, volumine 2, paginis 943–944. Novi Eboraci: Garland Publishing.

Kelly, J. N. D., ed. 1988. The Oxford Dictionary of Popes. Novi Eboraci: Oxford University Press.

Wallace, William E. 2000. Michelangelo: The Complete Painting, Sculpture, Architecture.

[recensere] Nexus externi

Instrumenta personalia