Pontificium Consilium Cor Unum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pontificium Consilium Cor Unum est dicasterium curiae romanae. Secundum constitutionem apostolicam Pastor Bonus (art. 146) est officium huius consilii:

Christifideles incitare ad evangelicæ caritatis testimonium præbendum, utpote ipsam Ecclesiæ missionem participantes, eosque in hac cura sustinere;
incepta catholicorum institutorum fovere et coordinare, quæ egentibus populis adiuvandis incumbunt, ea præsertim quæ urgentioribus angustiis et calamitatibus succurrunt, facilioresque reddere institutorum catholicorum necessitudines cum publicis internationalibus consiliis, quæ in eodem beneficentiæ et progressionis campo operantur;
consilia atque mutuæ navitatis fraternique auxilii opera studio prosequi atque promovere, quæ humano profectui inserviunt.

Praeses Pontificii Consilii de Iustitia et Pace fuit usque ad diem 7 Octobris 2010 cardinalis Paulus Iosephus Cordes. Nunc est archiepiscopus Robertus Sarah.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!