Benedictus de Nursia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Benedictus de Nursia
Fra Angelico 031.jpg

Abbas, Patronus Europeae
Natus circa 480Nursia (Italia)
Mortuus 547
Attributa tintinnabulum; poculum fractum; poculum fractum et serpens; vas fractum; frutex; corvus
Patronus contra venenum; contra veneficam; agricolae; Europa; machinatores civiles; moribundi; febris; calculus felleus; Germania; morbi inflammatorii; aedificator italicus; morbus renalis; monachi; scholastici
Gloriole.svg Index Sanctorum


Sanctus Benedictus de Nursia (circa 480–circa 547) pater monachorum occidentalium, Nursiae natus est circa annum 480, cum gemina Scholastica. Pater erat notus vir Romanus, eiusdem civitatis, et in pueritia certe gavisus est omnibus bonis illius provinciae. Romam missus ad studia facienda, vidit vacuitatem pompae mundi. Fugit in Sublaqueum, et ibi vixit vitam magnae paupertatis in caverna, vestitus a monacho Romano, qui etiam ei cibum dedit, in habitu monastico. Tribus annis ibi in silentio vivens Deo artius se univit, et virtutem sibi paravit. Cum iam fulsit sanctitate, electus est in abbatum monasterii localis; sed ibidem eius disciplina monachis non placuit, quare tentaverunt eum veneficare. Fugiens, revertit in cavernam, sed multi, desiderantes vitam austeram et devotam sequi, eum secuti sunt, et ibi duodecim parva monasteria erexit et ibi conscripsit suam sanctam regulam, quae usque ad hodie adhibetur a milibus monachorum per totam orbem. Sua regula nota est pro temperantia: non quaerit mortificare monachos super ordinem, sed bene sciens naturam humanam temptat personam formare per vias orationis, laboris, obedientiae. Vita Sancti Benedicti non omnibus placuit, et varii invidiosi ob eius famam quaesierunt eum diffamare. Nolens eis respondere emigravit in Montem Cassinum, ubi novum monasterium fundavit et ubi monachi Benedictini adhuc vivunt. Ibi mortuus et sepultus est, et honoratur a multis filiis spiritualibus et a tota ecclesia tam in oriente quam in occidente.

Papa Pius XII eo Encyclica Epistula Fulgens Radiatur die 21 Martii 1947 millesimo quadringentesimo anno iubilaei mortis tempore promulgata dicavit.

Benedictus de Nursia et discipulus Caesarius Heisterbachensis. Liber manu scriptus Dialogi miraculorum (Bibliotheca Universitaria et Civica Dusseldorpiensis MS C 27, fol. 2r)

Fontes[recensere | fontem recensere]

De vita sancti Benedicti scripsit Gregorius Magnus in secundo et quarto libro Dialogorum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anselm Grün. 2006. Benedikt von Nursia. Freiburg in Breisgau. (Germanice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Benedictus de Nursia apud Vicifontem.

Roman numeral 10000 CC DD.svg